1 line
2.3 KiB
Plaintext
1 line
2.3 KiB
Plaintext
Senatori et populo Romano inferendo eis graues minas Preteritae culpae uestrae conuicium, quod sub patientiae hactenus regularitate deduximus, factionum uestrarum faciente proteruia, cum toleratione pati ulterius non ualemus et in hoc motus nostros restringimus et audaciae refrenamus instinctum, ne posset ultio culpam excedere, et a quo trames iuris oritur, in iustitiae limites deuiaret. Quamquam etenim serenitati nostrae quam diuina potentia seruare non cessat, subiaeat omne quod uolumus, nostrae tamen uoluntatis imperium de rationis fonte colligimus et de uirtutum puteo temperamus. Dudum etenim, si sub testa nucleus non celatur, dum uictrix aquila nostri processus preuia in Romae prediis uictricia signa pandebat, dum castrorum tabilitate micantium angulos uestrae perfidiae cingebamus, dum nostrae uictoriae gladii, qui uinci nesciunt, per uicinitatis instantiam uobis hactenus cuspide minabantur, de nostrae potentiae fremitu horror et strepitus sic gressus uestros precluserat, sic pusillanimitis affatus oppresserat, sicut in experientiae libro legere potuistis, quod cordis cogitatio non palpitabat intrinsecus, nedum quod in modum audaciae, immo insipientiae, ut loquela sit proprior, Cesaream incitaretis uictoriam ad ultionis meritae funera, sicut improuide nouiter attemptastis, non attendentes quod, licet nostra non sit ubique corporalis presentia, nostrae tamen ad longiquos orbis terminos laxantur habenae, potati de calice Babylonis. Nam posse uestrum, quod contra nostram potentiam non posse putatur, fecistis in partibus Tiburtinis oua rumpentes aspidum, ex quibus iam prodiit regulis, telas araneas texuistis. Cum itaque omnis subita rerum mutatio non sine quodam quasi conflictu proueniat animorum, iniquae temeritatis euentibus, potentiae nostrae proposito inuitate iudicium, uestra dissoluetur Babylon, Damascus deficiet, sufflatorium consumetur in igne. Sedes ab Aquilone posita corruet et lumbare uestrum circa lumbos appositum computrescere faciet nostrae serenitatis industria, quam diuinus intuitus non desinit illustrare, et quae liuorem cuiuslibet tenebrositatis obducit, cuique se fere totus orbis inclinat, faciente diuina clementia, per locum a genere Urbem sibi sentiat emolliri, ut a qua Romanum Imperium meruit nominari, uere nobis Roma subiaceat, quibus terra seruit, mare fauet et ad nutum omnia desiderata succedunt. |