1 line
1.8 KiB
Plaintext
1 line
1.8 KiB
Plaintext
Priuilegium concessum comiti Acerrarum Opus in nobis egregium clementia suggerente perficimus, si per lubrica culpae deliramenta labentibus misericordiae celeris solamine subuenimus, cum augeatur in subditis deuotionis uigor et fidei, dum ipsos a culpis nostrae celsitudinis humanitas abluit, et nostri honoris titulus deuotorum nostrorum deuotione et fide crescente succrescat. Sed licet in hoc clementiae nostrae dextera libenter ad omnes, humilitate suadente, sit habilis, circa illos tamen extenditur specialiori prerogatiua libentius, quos carnis affinitate nobis coniunctos, sic deuotio semper in antea materna consolidat, ut ad rectitudinis terminum gradiendo perueniant: quamquam et ipsos interdum oberrare contingat. Eapropter presenti priuilegio notum facimus uniuersis, quod, licet dilectus consanguineus et fidelis noster olim emulorum nostrorum suggestione seductus, uisus tantisper fuerit a nostris beneplacitis deuiasse, quia tamen, errore deposito, nunc ad fidem et mandata nostra spontaneus se conuertit: nos autem, qui eumdem conscientiae purae constantiam erga nos semper gessisse confidimus, omnes offensas et culpas, quas idem et frater eius, familiares et sequaces ipsorum cum eis, contra maiestatem nostram propterea incurrisse dinoscuntur, eis clementer duximus remittendas: recipientes eos in plenitudinem fauoris et gratiae nostrae sinum. Et ut in oculis nostris gratiam liberalem se gaudeant inuenisse, comitatum et feudum Acerrarum, cum ciuitatibus, casalibus, honoribus, hominibus iuribus et pertinentiis eorumdem, eidem et heredibus suis in perpetuum damus, et etiam confirmamus partem terrarum, dictum et fratrem eius in bonis patrimonialibus rationabiliter contingentem, cum uiuant iure Lombardo, pro indiuiso eiusdem fratribus fidelibus nostris dandam et concedendam duximus, ac etiam confirmandam. |