1 line
8.3 KiB
Plaintext
1 line
8.3 KiB
Plaintext
Regibus et principibus, de proditoribus suis et Perusinorum, conflictu Ne fama preambula, quae multorum uariata relatibus, dum uarias inuenit nouiter uoluntates enormiter a uaritate discedit, auditum uestrum forsan offenderet, amicorum nostrorum corda turbaret, animos et aures hostium demulceret, ecce quod ipsam puram et nuda ueritatem eorum, quae nouiter contigerunt, uestrae dilectioni presentibus seriatim et breuiter denotamus. Conspirantibus itaque in necem nostram aliquibus excellentiae nostrae fidelibus, quin immo domesticis potius et alumpnis, uidelicet Thibaldo Francisco, Pandulpho de Fasanella, Guillelmo de Sancto Seuerino et eorum complicibus, nobisque per aliquos ex ipsorum manibus uitam nostram innoxiam Dominus misericorditer reseruauit. Sed cum nos tantum scelus, sicut immeritum, sic incredibile primitus haberemus, priusquam ad ulteriorem ueritatis indaginem nostra sserenitas perueniret, subito P. de Fasanella et Jacobus de Mora, excogitatae militiae principes, quos lesa coscientia stimulabat, una cum aliis sociis et principibus perpetrandi facinoris in curia nostra presentibus, se per fugae subsidium absentarunt. Thibaldus uero et Guillemus predicti, morantes in Regno, et ibidem mortis nostrae nuntium tamquam indubitabilem expectantes et ex insperato contrarium audientes, metu terribili, uelut de celo fulminis ictu percussi, ad duo ex castris nostris, Capacii et Salae uidelicte, sub silentii ambitu furtiue subrepta, proditoriae confugerunt, ubi priusquam se possent rerum et hominum defensione munire, prompta fuerunt fide regnicolarum preoccupati fidelium et collectis undique uiribs circumsepti. Nos enim apud Grossetum tunc temporis existentes, postquam personae nostrae periculum caute preuidimus, in hereditatio regno nostro Syciliae, uelut in pupillam oculorum nostrorum offendi nullatenus patientes, continuatis laboribus et dietis, in Regnum cum omni celeritate prouidimus procedendum. Post felicem autem ingressum nostrae maiestatis in Regnum, quam plures fideles nostri regnicolae, qui ad proditorum nostrum falsae suggestionis instantiam per mentitae mortis nostrae spem friuolam conspirationis factionibus adheserunt, postquam rem in contrarium sibi cessisse, uidentibus ueritatis indaginem ipsis, lumen emicuit, proditores eosdem, tamquam ipsorum nolentes communicare uersutiis, cuiuslibet spei frustratos ymaginem reliquerunt. Et cum non nisi in predictis duobus tantum castris, Salae uidelicet et Capacii, se temerarie prout prescripsimus receptassent, unum ex castris ipsis, Salae uidelicet, Thomasio de Sancto Seuerino et filio eius, proditoribus nostris, ibidem nostri carceris custodiae mancipatis, fidelium nostrorum Regni prompta deuotio, per uirilem et intantem expugnationem ipsius, ad maiestatis nostrae dominum reuocauit. Et sic reliquo tantum ex castris ipsis, Capacii scilicet, ad ultionis eiusdem proxime diffuso diffugium, quod circumcingi nostrorum fidelium clara deuotione mandauimus, proditores predicti, quibus nulla prospicimus suffragatiua remedia, uelut, ex duobus predictis castris, cum alia munire nequiuerunt: uno et fortiori perdito, manus nostras effugere non ualebunt. Et sic tam iusto iudicio quam ueloci de proditoribus nominatis et eo rum sequacibus ultione recepta, sic in breui confidimus de perpetua Regni nostri securitate disponere ut nobis et successoribus nostris in Regno uel extra Regnum agentibus, nulla prorsus in posterum dubitatio reliquatur. Non tamen propterea circa prosecutionem nostrorum rebellium omissum fore credatis nostrum propositum, uel aliquatenus intermissum, quin per dilectos filios nostros H., illustrem regem Sardiniae, in Ytaliae partibus generalem legatum, et fridericum de Antiochia, Tusciae partibus presidentem, quousque nos Regni nostri statu cum salubritate disposito personaliter accedamus, deputauerimus Ytaliam gubernandam, ut sic proditorum nostrorum et rebellium reliquias in aduentu nostro continuato potentiae nostrae malleo conteramus, ut potentiam nostram, quam sicut pro certo comperimus occultis et logis insidiis offendere procurarunt, fructuosam sibi fore non sentiant; quin potius de nostra presentia doleant, quamquam in absentia glorientur, utpote cum nichil ex hiis, quae nouiter emerserunt, agnificentiae nostrae decreuerit, et in nullo preterea sit nostrum erarium diminutum. Sed tant magis est audaucta acuta nostra potentia uiribus, tanto factae sunt diuitiae longiores, quanto propter enormitatem excogitati facinoris, quae post pacis gustatae dulcedinem guerrarum excidia minabatur, circa nos nostrorumque fidelium, sed popularium maxime, est accensa deuotio fidesque firmata. Ex adiectione quoque reddituum, de quibus proditorum nostrorum iniquitas eos propter offensam sponte destitui, et quibus eosdem liberalitas nostra longe lateque ditauerat, obuetionum nostrarum adauctus est cumulus, quamquam istud acciderit nobis renitentibus et inuitis. Ex quo potest manifestissime comprehendi, quod magna querendorum et larga promissio, per publicum aduersarium nostrum facta proditoribus antedictis, ad dimittenda quesita, licet inaniter, prouocauit. Cuius aduersarii nomen et titulum libentissime taceremus: nisi qod uox publica detegit et euidentia factorum accusat, quem nos taciturnitate nostra uellemus obtegere, seu uerborum inuolucris excusare. Prefati namque facinoris patratores, tam fugitiui uidelicet quam obsessi, fratrum Minorum stipati consortio, crucis ad eis contra nos signo recepto, auctoritate summi pontificis per Apostolicas litteras pretendentes negotium a parte se gerere sacrosanctae Romanae Ecclesiae Sedis predicant, ac predictae mortis et exheredationis nostrae summum pontificem asserunt intentorem. Hoc ipsum captiui prefati, quos in expugnatione castri Salae nostrorum deuotio prompta fidelium carceri mancipauit, in spontanea uero et extrema confessione sua, quando mentiri nefarium estimant morientes, coram omnibus - proh pudor! - sunt confessi. Bambergensis etiam archiepiscopus, cum post uenalem consecrationem suam cornutus a curia Romana rediret, priusquam a nostris fidelibus in tuscia caperetur, futurum infallibiliter, predicauit, quod nos infra breue tempus per familiares nostros atque domesticos occidi morte turpissima debebamus. Haec nos, teste supremo Iudice, cum uerecundia loquimur, uelut qui numquam diebus nostris scelus huiusmodi uidere credidimus nec audire: quod gens nostra et pontifices nostri tam crudeli morti nos tradere nequiter uoluissent. Absit a nobis semper, hucusque, nouit Altissimus, abominatio talis, quod etiam post uoluntarium et iniquum istius papae processum contra nos in Lugdunensi Concilio celebratum, in necem suam uel alicuius ex fratribus consentire uellemus, quamquam nos fuerimus per nonnullos nostrae fidei zelatores multotiens requisiti. Sola semperextitimus iniuriarum propulsatione contenti, nos iuste defendere, non ulcisci, sufficiens, reputantes. Pugnat enim pro nobis euidentissime Dominus, qui nedum quod animam nostram de manibus inimicorum nostrorum eripiat, quin immo nocentium uires et corpora tradidit in nostras. Nuper enim cardinale Rainerio, ostri nominis et honoris emulo, istigante Iacobo de Morra, proditore nostro, cum Perusinis et Asisinatibus, rebellibus nostris, prope castrum Spelli, ultima die proximi preteriti mensis Martii, ad dampnificationem nostrorum fidelium, procedente, Marinus de Ebulo fidelis noster in ducatu Spolentano uicarius generalis, quorumdam Theutonicorum, qui sic istanter haberi poterant, munitus auxiliis, in uirtute nostri nominis et excelentiae necnon felici fortuna, hostes ipsos uiriliter ac potenter aggrediens, fide potius quam multitudine preditus armatorum, deuicit eosdem, ita quod preter eos, qui fidelium nostrorum gladiis sunt perempti, ultra decem milia de rebellibus ipsis per fideles nostros captos carcer noster includit. Nec tamen hiis terminis nostram et uestram claudi letitiam, prosperae fortunae felicitas et nostrae iustitiae debitum permiserunt. Octauo namque decimo die presentis mensis Aprilis, ciuitas Capacii, cuius uersus terram munitio circiter angebatur, celeriter et uiriliter extitit expugnata per fideles nostros regnicolas ad infidelium necem, ob uindicandam non magis uestram quam ipsorum natiuae regionis iniuriam grandis opprobrium rabie quadam furoris accensos. Quod factum est, ut sic propere sit undique nostra potentia, pertingat obsessos, quin potius carceratos, ut sola se ualeant spontanea gladii morte subducere, uel excelsae rupis ex parte maritimae precipitio liberare. |