dante-verification/testi/PierDellaVigna_NeFama1.txt

1 line
2.3 KiB
Plaintext

Principibus et uniuersis fidelibus suis, quomodo fuit debellatus ante Parmam Ne fama preambula, sub incerto discurrens, animum uestrum contrario euentu relatione contraria ualeat perturbare, facti ueritatem per ordinem presentium serie diximus declarandam. Cum post captum et destructum pontem per Mantuanos et Ferrarienses infideles nostros, per nostros apud Pergamum multo laboreac studio fabricatum, iidem Mantuani et Ferrarienses, infideles nostri, per alueum Padi cum multitudine nauium discurrentes, Parmensibus proditoribus nostris, quos ex concepto eis per dictum pontem nauali presidio iam fere adiectione non modica rerum necessariarum indigentia coartarat, uictualia et alia necessaria copiosius ministrarent, considerato quod, reparato et bene munito ponte, uiam per Padum omnibus modis nauibus clauderemus, nec in obsidione Parmae moram inutiliter traheremus, pontem in quadam strictura Padi, captis prius super Padum per Rauennates et Mutinenses, fideles nostros, circiter centum hostium nostrorum nauibus, una cum homnibus, armis, uictalibus et omnibus contentis in eis, non sine magnis laboribus et expensis fecimus fabricari, ponte quoque ipso, fossatis et propugnaculis ac stenuis defensionibus omnibusque necessariis sic munito, quod nullo poterat hostium ingenio uel uiribus occupari. Parmenses, uidentes per completum pontem optimeque munitum, per quem subtrahebatur eius naualis presidii copia, quo defendebant maxime spem adeptam, tamquam de uita desperati, in animorum rabiem incidentes, elegerunt per pugnam succumbere, uel fauente eis prosperiori fortuna de nostris manibus liberari,ad instinctum quorumdam Parmensium , qui nobiscum Uictoriae in specie fidelium proditorie morabantur. De Parma die tam milites quam populares communiter exeuntes Uictoriam per insultum, circa horam tertiam, locum ipsum fuerunt aggressi, et antequam nobis ac fidelibus nostris huiusmodi proditionis ignaris deretur ad arma spatium redeundi, totum locum ipsum globi ignei undique occuparunt,quibusdam rebus et uectigalibus nostris datis in manibus hostium in direptionem et predam. In persona uero nostra per gratiam Redemptoris nostri cum multis fidelibus nostris salui euasimus, quibusdam pauperibus et leuibus personis, quas fugae presidium saluare non potuit, in captione deductis, et per manus hostium trucidatis.