1 line
3.0 KiB
Plaintext
1 line
3.0 KiB
Plaintext
Ezelino super deditione ciuitatis Fauentiae Licet prae suis diffisa meritis ex coscientia grauium, quas in nos commiserat offensarum, distulerit hactenus mandatis nostris fauisse Fauentia , nostrae tamen obsidionis uiribus ausa est aliquamdiu restitisse propter hiemis intemperiem, quae suam diffidentiam confouebat; nunc autem uerni temporis aduenienti temperie, quo ciiuitatis eiusdem muris ex machinis dirutis et fossis nostris subterraneis intima penetrantibus ciuitatis, ut bellum tam interius quam exterius gereretur et ciues ipsos oporteret corpora pro muris exponere, et a congressorum nostrorum insultibus expetebantur quominus gladiis bellatorum, ut a uictorioso exercitu nostro nullatenus confiderent se tueri, quapropter ad implorandam nostrae mansuetudinis clementiam, ueluti qui uicinum et iam incumbens exterminium formidabant; tota se uniuersitas ipsa conuertit, ut, quibus expugnatio proxima mortis periculum minabatur, uitae munus indulgentia nostra tribueret et misericordia, quae superextaltans iudicium poscebatur, manifestis, eorum excessibus locum ueniae prepararet. Ad clamores igitur et implorationes populi nostri, quem quidem notata rebellio si factis equitas responderet, ad exauditionem indigne reciperet, inuictum a uictoriis omnium animum clementia nostra uicit et cum uictis misericorditer agere nos induxit, die uenientibus ad pedes nostrae clementiae Fauentinis et ad nostrum bene placitum et mandatum in nostra misericordia bona subiacentibus et persons fidelitatis debitae prestitis iuramentis et illicitis quibuslibet, quae fecerant, abiuratis, eos ad dominium nostrum et gratiam benigne recepimus, omnibus eorum offensis nostram misericordiam preponentes, cum gloriosae uindictae genuspensemus ignoscere noxiis, dum potuerimus uindicasse, ac felicibus uictoriae nostrae titulis ascribamus saluti restituere subditos, et uiuendi beneficio condempnatos, ut nichil iustius atque benignius, resumpto iugo Imperii, de cetero ualeant experiri. Nec est igitur amicus cedis, nec ad effusionem sanguinis sacrum aspirat Imperium, sed cuius illustrat diuina potentia solium, misericordia et ueritas abiunt, pax et iustitia complectuntur de ubertate mansuetudinis nostrae, ac patulis amplexibus pietatis immensae procedimus, conuersionem fidelium acceptantes, et ad rebellium pertinanciam edomandam constanter et pertinaciter insistentes, ut qui potentiae nostrae manus sequi uoluerint, et in eorum pertinacia perdurare, per murorum altitudinem et uallium profunditatem ad instantiam nostram euadere non confidant, nec diffidant qui facile conuertuntur apud Angustae sedis gloriam misericorditer gratiam inuenire. Tu uero, quem intimae zelus fidei nostrae facit laboris et oneris non expertem, qui pro nostrorum rebellium confusione et iustitiae ac recuperandae pacis augmento nobiscum pondus diei et estus in multis sumptibus et periculis personae comportas, tibi conuersionem Fauentiae ad uniuersale gaudium intimamus, qui per infessas uires et uirtutis tuae constantiam nobis uictorie titulum uindicasti. |