1 line
9.3 KiB
Plaintext
1 line
9.3 KiB
Plaintext
Regi Boemia e, principi suo, super diuersis excessibus ducis Austria e Inuiti trahimur ad tuam et aliorum notitiam principum, aduersus H. ducem Austria e materiam publicae questionis afferre; cuius leuitas, ducta motibus inconsultis, adeo processit in publicum, et eius temeritas contra honorem nostrum et Imperii dignitatem uerbo et opere attemptata, nos tam grauiter prouocauit, quod transire non possumus incorreptos ulterius suae leuitatis excessus. Reuera, quia dileximus patrem suum merito paterni seruitii, cordi nobis est et curae in eumdem ducem filium eius fauorem paternae dilectionis effundere et affectum nostrum erga suum commodum et honorem ostendere cum effectu. Itaque, cum apud Rauennam curiam indixerimus celebrandam, uocauimus ipsum, sicut ceteros principes, ut ueniret, proponentes eum amore paterno recipere ac fouere. Sed maiori parte principum, in multis laboribus et expensis uenientibus a remotis, ipse, qui oportunius uenire poterat, suum denegauit accessum. Deinde, nobis transeuntibus Aquilegiam, cum eum ibidem uidere uellemus, uocatus uenire pueriliter recusauit. Quod et nos habentes respectum ad paterna seruitia dissimulare uoluimus, etatis suae motibus ascribentes, quin potius, ut eo non recederemus inuiso, contulimus nos personaliter ad terram suam Portae Nonae, quam habebat in Foroiulii et ibi moram trahentes, misimus pro eodem, ut si molestum sibi fuerat, in ciuitatibus nostri Imperii nos uidisse, ad terram suam pro nobis accedere non uitaret. Quem uenientem uenerabili affectione recepimus, satagentes ei uerbo et opere complacere. Tantam insuper sibi gratiam facientes, quod pro sopienda lite, quam in exactione dotis suae filius noster C. contra eum iure ac uiribus attemptabat, octo milia marcharum promisimus exoluenda; non obmittentes ei satisfacere de pulchris equis et aliis donatiuis, ac libentissime procurare parati, quae suis grata essent affectibus et accepta, ut eum redderemus nostris affectibus gratiorem. Nuper autem in Alamanniam uenientes, quia de ipso fiduciam habebamus, non dubitauimus personam nostram in terram suam Stiriae committere, ut ei daretur maior de nostra gratia presumptio, ac ipse ad beneplacita nostra se magis obsequiosum et beniuolum exhiberet; idem uero dum essemus in eadem terra sua, non erubuit duo milia marcharum a nobis exigere pro guerra tibi et illustri regi Ungariae facienda, quas quia sibi non dedimus, dixit se nobis numquam inantea seruiturum, ut quadam uiolentia non agnosceret dominium, coram quo tam improbe loqueretur. Non tamen propter hoc moti nos fuimus, sed patienter iuuenilem eius dissimulauimus leuitatem, habentes nichilominus in proposito sua commoda promouere. Indicta etiam Maguntina curia generali, conuocauimus eum ad eamdem curiam termino constituto, prout generaliter et specialiter singuli principum fuerant euocati. Qui cum prefixo termino conuenissent, idem dux nedum uenire contumaciter recusauit, quin potius, cum campestri exercitu absque nostra licentia uel assensu terram regis Ungaria e hostiliter et uiolenter ingressus, adeo tantum principem prouocauit, quod, expeditione facta, Imperii fines intrauit, non sine iniuria nostra et Imperii lesione humilians eum ad sua beneplacita et mandata. Interim etiam non contentus, quod conterminum sibi regem turbauerat, principes Imperii, uidelicet te, regem Boemia e, uenerabiles Madeburgensem et Frisingensem episcopos, Bauaria e ducem et Morauia e marchionem non dubitauit offendere, auferens eis iura et redditus, quae in Austria e et Stiriae ducatibus possidebant. Ad cuius debitam ultionem tanta moles principum irruisset, nisi quod, pacem Imperii turbare uitantes, nobis et Imperio detulerunt sepe coram nobis specialiter per litteras et nuntios, non leues querimonias deponentes. Delatae sunt etiam querelae multiplices coram nobis, pro parte hominum terrae suae, quod iudicium et iustitiam de terra sua proscripsit et, cum iniquitate fedus iniens, prorsus abiecerat equitatem: uiduis et orphanis, quos iure fouere debuerat, molestus existens, diuites opprimens, conculcans pauperes, humilians nobiles et destruens populares, diuersis flagellis afficiens subditos; nullam aduersus eos aliam causam habens, nisi quod pium esse sibi credit et licitum quicquid libet. Ministeriales et alios infeudatos, quos ab Imperio tenet, tanto grauiori persequitur uoluntate, quanto in odium nostrum et Imperii afflictos inaniter ab ipso percepimus et quanto de ipsis cogitur dubitare. Data igitur per eum effreni licentia luxui et mente ipsius in omnem uiam malitiae turpiter inquinata, deflorat uirgines et facit a suis complicibus deflorari, matronas uenerabiles dehonestat, auferens filias patribus, et uiris per uiolentiam coniugatas. Et utinam, hiis contentus, non excogitaret in patrum animas et uirorum, in quorum necem diuersas species necis exagerat, quibus trucidet ineffabilius innocentes. Pro quorum ineffabili malorum cumulo, mota fuit sepe nostrae preeminentia dignitatis, sed nos paterni seruitii memores, uoluimus cum leuitate procedere, intendentes a uia mala uirum impium reuocare. Quapropter monuimus eum et benigne rogauimus, ut ad colloquium preteritae curiae, preterita hieme indictum Augusta e, ueniret. Ibi de restitutione status sui et ipso comparando cum predictis principibus, atque tecum et abolenda infamia supradicta eum alloqui et cum eo disponere uolebamus, prouisa ei, iuxta requisitionem et uelle suum, securitate. Conductus de personis quas et quot uoluit exegisse, illam eidem gratiam adhibentes, quam, quia dubitabat pro huiusmodi querimoniis diu morari, promisimus ei per nuntios suos: quod moram et reditum ad suam permitteremus fieri uoluntatem et quod eum super obiectos nullatenus ad iustitiam cogeremus, etiamsi deberemus offensis principum satisfacere per nos ipsos. Deinde quia apud Augustam curiam uenire uoluit, supplicantibus nobis pro iterata citatione sua, dilecto principe nostro uenerabili Salzeburgensi archiepiscopo et aliis nuntiis suis acceptantibus, ut apud Agamiam ad nostram prouinciam citaretur, indiximus sibi eumdem locum et terminum competentem, in quo apud Agamiam ad nostram presentiam se conferret, ibidem de bono statu et integritate famae suae disponere cupientes. Ipse uero cum non posset uulneratae conscientiae nefanda contegere, etsi sepius exposuit se uenturum, semper illusit et potentiam nostram in superbia et abusione contempnens. Datus in sensum reprobum, et penitus effectus ingratus, cepit contra personam nostram uerbo et opere machinari, ut, preter insidias, quas in captione dudum filii nostri H. in itinere manifeste parauerat, cum Mediolanensibus et aliis inimicis nostris contra honorem nostrum et Imperii moliretur. Sed nequiter contra animam nostram excogitans, misit nuntios suos ad Seniorem Montanum, qui dicitur Asisinus, promittens ei pecuniam infinitam, ut nostram lederet maiestatem. Alio etiam spiritu suae fatuitatis inductus, quod nobis est ualde molestum, non est ueritus attemptare sanctissimum in Christo patrem nostrum summum Pontificem, ut sibi esset fauorabilis inducere satagendo. Preterea nuntios nostros in securitate sua et conductu receptos spoliari mandauit. Exempnia quoque per ducem Rossia e nobis transmissa nuntiis eius, in contumeliam et iniuriam nostram, fecit auferri. Castra autem, quae Ratisponensis quondam aduocatus Imperii nobis et Imperio sua morte legauit, non est ueritus occupare nec obmisit cuncta presumere, quae nobis essent et Imperio nocumenta. Qui, cum nec Deum timeat, sicut dicitur, nec terrenum uelit dominum reuereri, naturae reuerentiam non obseruans, nobilem dominam matrem suam, suis bonis omnibus spoliatam, de terra sua turpiter effugauit; etsi manus in eam mittere potuisset, ubera eius infelix homo precidere minabatur. Et nisi ad te dilectum principem et affinem nostrum confugium habuisset, cum consilio tuo postmodum ad presentiam meam accedens, non haberet, ubi caput tantae nobilitatis domina reclinaret; quae, lacrimis apud Deum et nos clamore continuo querula, non cessat iustitiam sibi aduersus tam improbum filium implorare. Nec possumus silentio preterire, qualiter, marchioni Misnensi sorore sua nuptui tradita et in terra sua nuptiis celebratis, cum prima thori gaudia coluissent, aggressus est eos in lecto nudos, et surgere non permisit, donec eos in manibus eius omnem dotem et ius, de quibus tenebatur eis pro maritagio respondere, oportuit necessario remisisse: contra securitatem sibi promissam, quod nullam deberet eis petitionem facere, uel remissionem aliquam postulare; metu insuper ministerialibus suis incusso, quod nullus euaderet, nisi quicquid petierat compleretur, ut sibi et aliis suis intimis persecutor et tirannus omnibus in communi operum iudicio censeretur. Quibus omnibus lacessiti, cum tanta sit ipsius iniquitas, quod non possit ueniam promereri, ad tot querimonias principum in nostra presentia replicatas, ad querelas et lacrimas matris suae petentis a sede nostra iudicium, ad lacrimosas uoces nobilium et popularium orphanorum, uiduarum et omnium inhabitantium terram suam coram Deo et nobis clamantium contra eum, attendentes insuper offensas nostras et Imperii per eum nequiter attemptatas ad condignam retributionem, eiusdem exigente iustitia, duximus insurgendum, responsuri stulto secundum stultitiam suam, ne sibi sapiens uideatur, sed discat per se ipsum, qualiter Deum timere debeat ac nos et Imperium teneatur modis omnibus reuereri. Quae omnia tibi et aliis principibus nostris duximus exponenda, ut rei certitudo ad eius exterminium pateat uniuersis. |