dante-verification/testi/PierDellaVigna_InterAcciden...

1 line
7.2 KiB
Plaintext
Raw Blame History

This file contains ambiguous Unicode characters

This file contains Unicode characters that might be confused with other characters. If you think that this is intentional, you can safely ignore this warning. Use the Escape button to reveal them.

Magistris rationalibus suis, de executione mandatorum et aliis rationibus sui officii, ab officialibus exigendis Inter accidentium multiplices diuersasque maneries, quae regnantes insigniunt, adest de magis participantibus prouida modestia mandatorum. Nam siue pro mera gratia, quam aliquibus conferant, uel mixta iustitiae mandata per litteras dirigant ad subiectos, motum interioris hominis quo medio in actum, uelut de potentia singula prodeunt litteris creditum, metallo uel cera figurata, mandantis species auctorizat. Quantumcumque uerumptamen dominantis exornet mandata modesta directio, accidit precipue adesse dominis fidelis et diligens executio eorundem, a quibus tutius creditur et minus indecens reputatur, quod imperantes abstineant a mandatis, quam per patientiam nullius executionis eorum indebite uel improuide se eludant. Considerato preterea, uerecundiae notam culmini nostrae maiestatis incurrere, quam regnantes debere prospicimus quoslibet euitare, dispositionis rectae materiam in hoc singulis tradimus, dum hereditarium regnum nostrum Sycilia e parere nobis in hiis, sicut in quibuslibet aliis omni genere deuotionis obsequitur, ordinamus. Quamquam autem, dum pridem feliciter ab eodem Regno secessimus euidentis utilitatis gratia Germaniam reuisuri, officiales omnes et capitaneos per nostram excellentiam ordinatos, post depositum commissae sibi administrationis officium, in magna curia nostra nobis feliciter in Regno presentibus, uel in absentia nostra coram eo, qui uices nostras ibidem pro tempore gereret, duximus presentandos, ut super executionibus mandatorum, quae ad eos fiscali uel priuatorum utilitate poscente, officio durante, peruenerant, ponerent rationem, prout ex litteris nostris ad H., dilectum filium nostrum, et ipsius olim consiliarios destinatis, quas per ipsos per totum Regnum publicari mandauimus, ad uos conicimus peruenisse. Quia tamen temporis ac rerum uarietate poscente, quibus oportet captari consilia, fortunae nostrae felicitas prorogato itinere ad Germanos, in Liguriae partibus nos aliquamdiu moraturos instituit, ut Augusta e potentiae noui triumphi materia non deesset, ex predicti filii nostri consiliariis, coram quibus officiales comparere propterea debuissent, aliquos in alleuiatione nostrorum onerum ad nostram presentiam euocatos et quosdam alios aliis nostris seruitiis duxerimus proponendos. Cum fidelibus nostris regnicolis solitam excellentiae nostrae mansuetudinem exercentes, ueniendi propter hoc ad partes Imperii ea necessitate submouimus, ne dampnosa sibi propterea nostrae maiestatis officia reputarent. Uobis igitur, de quorum experta fide confidimus, quorum industriam in aliis experimur, quos examinatores esse uolumus de predictis, presentium auctoritate precipimus mandantes, quatenus quamprimum officiales, transacti temporis per excellentiam nostram principaliter ordinati, posituri rationem de gesto per ipsos officio, uel se nobis ultroneos offerent, uel ad id uocatos se etiam presentabunt, tactis sacrosanctis Euangeliis, corporale prebeant sacramentum, quod mandata omnia et litteras, quas a maiestate nostra propter officium sibi creditum exercendum receperant, uobis debeant integre presentare. Quibus exhibitis coram uobis, quantitatem omnium mandatorum et responsalium, sicut ad quemlibet singulis mensibus sunt directa, discretis hiis, quae fiscalia mere continent, a priuatis faciatis, officiali presente, in quaterno aliquo memorialiter annotari. Sicque instanter, si hora uel tempus patitur et alia nostra maior utilitas non repugnat, legatis cum summa diligentia litteras, quae ad officiales specialiter pro nostris seruitiis sunt directae. Ordine mensium sicut diximus ordinato, ab officiali presente de executione illorum, quae uideretis per nos mandata fuisse per litteras, exquirendum. Quae si uideritis per eum executioni debitae demandata, commendetis eumdem et bonum processum eius in speciali quaterno, quem facere uos inde precipimus, redigi faciatis, nostrae conscientiae postmodum applicandum. Quod si uobis de ipsorum executione ydonea non constaret, requiratis ab eo, quare hoc potuerit accidisse. Qui si iustam excusationis suae causam pretenderit, audiatis eumdem et similiter annotetis. Si uero iniustam, aut nullam excusationem pretendere poterit, in peccato, negligentia uel culpa sua suus defectus per uos nostrae conscientiae applicetur. Ubi uero dampnum euidens fuerit per officialis defectum nostrae curiae uel priuato inflictum, illud per officialem eumdem, tam fisco quam fidelibus nostris lesis uolumus restaurari. Sicque discussis mandatis et responsalibus, primo quae fiscalia mere continent, idem uos facere uolumus de litteris maiestatis nostrae, quae ad eum priuatis supplicationibus sunt directae. Responsalium ad hoc nostrarum tenorem et uerba diligenti prouisione pensatis, quae multa uobis de commodis nostris aperient, presertim in notificationibus expensarum et in aliis officialium nostrorum processibus, de quibus uobis aliter in processu ratiocinii non constaret. Generalia uero mandata nostra, quae specialiter in fauorem fiscalium contra suspectos nobis aliquando proditores nostros et eorum consanguineos, qui in maiestatem nostram nouiter deliquerunt, direximus, super inquisitionibus faciendis de fidelitate illorum, quibus litterae a nobis de mera gratia impetrantur; de ordinatione feudorum; de tenendis iumentis; de immunitatibus, quae anno proximo preterito quinta indictione indultae sunt a maiestate nostra ecclesiis et prelatis, et de maneriis, qualiter sunt soluendae; et super actionibus de inquirendis et reuocandis stabilibus et mobilibus proditorum in curiae nostrae preiudicium occupatis; de forma et locationibus fiscalium et armis etiam attributa et de quibuslibet aliis, quae a nostra curia manauerunt et in fisci nostri uel fidelium nostrorum fauorem generaliter duratura, excepto etiam de aliis, sicut ad quemlibet nouorum officialium dirigenda uideritis, audiatis et, admissis iustis et moderatis expensis, si quas in eorum executionibus debitis officialis ad quem directa sunt se fecisse monstrabit, ad officiales nostros circa Portam Roseti, ut eorum tempore ea similiter exequantur, mittere non tardetis. Quibus etiam per litteras patentes iniungimus, quod a uobis ea recipiant, et ipsa tamquam ad eos directa clausa recipiant et fideliter exequantur. Post expletam uero plene rationem super executionibus mandatorum, super residuis inueniendis, quod est curiae nostrae perutile, seruata forma uobis anno preterito per curiam nostram data, cuiuslibet ratiocinium ad curiae nostrae prefectum et fidelium nostrorum expeditionem, sicut officium uestrum decet, studiose discutite, ac discussum et expletum finaliter iuxta solitum in describendo nostro culmini terminate, predictis omnibus usque ad aliud mandatum nostri culminis duraturis, et uobis annexa superius, sine alio speciali mandato nostro, annis singulis quibus officiales mutari mandauimus, efficaciter seruaturis. Ne autem officiales, de quibus superius diximus, si de mandatis nostris uel responsalibus aliqua retinere uel potius occultare non exhibendo presumpserint, post prestitum iuramentum, fraudem uel eorum malitiam transire se gaudeant impunitam, officialem, quem curiae nostrae registra, quorum exempla semper habebitis, in hiis detexerint, quem curiae nostrae scribatis, prudentiae uestrae committemus puniendum.