1 line
3.4 KiB
Plaintext
1 line
3.4 KiB
Plaintext
Mittit magistris et scolaribus Bononiensibus libros Aristotilis, de Greco et Arabico in Latinum per eum nouiter translatos In extollendis regiae prefecturae fastigiis, quibus congruenter officia, leges et arma communicant, necessaria fore credimus scientiae condimenta: ne per huius mundi suaues et mulcebres semitas, nube ignorantiae commiscente, uires ultra licitos terminos effrenate lasciuiant et iustitia citra debiti regulas diminuta languescat. Hanc nos profecto, qui diuina largitione populis presidemus, generali, qua *omnes homines natura scire desiderant*, et speciali, qua gaudent aliqui, utilitate proficere, ante suscepta nostri regiminis onera, semper a iuuentute nostra quesiuimus, formam eius indesinenter amauimus et in odore unguentorum suorum semper aspirauimus indefesse. Post Regni uero curas assumptas, quamquam operosa frequenter negotiorum turba nos distrahat et ciuilis sibi ratio uindicet sollicitudinis nostrae partes, quicquid tamen temporis de rerum familiarium occupatione decerpimus, transire non patimur otiosum, sed totum in lectionis excercitatione gratuite libenter expendimus, totum, ut animae clarius uigeat instrumentum in acquisitione scientiae, sine qua mortalium uita non regitur, liberaliter erogamus. Dum librorum ergo uolumina, quorum multipharie multisque modis distincta cyrographa, nostrarum armaria diuitiarum locupletant, sedula meditatione reuoluimus et accurata contemplatione pensamus, compilationes uariae ab Aristotile aliisque philosophis, sub Grecis Arabicis que uocabulis antiquitus editae, in sermocinalibus et mathematicis disciplinis nostris aliquando sensibus occurrerunt, quas, adhuc originalium dictionum ordinatione consertas et uetustarum uestium, quas eis etas prima concesserat, operimento contectas, uel hominis defectus aut operis ad Latinae linguae notitiam non perduxit. Uolentes igitur, ut ueneranda tantorum operum sublimis auctoritas apud nos non absque commodis communis uocis organo traduce innotescat, ea per uiros electos et in utriusque linguae prolatione peritos, instanter iussimus, uerborum fideliter seruata uirginitate transferri. Quia uero scientiarum generosa possessio in plures dispersa non deperit et distributa per partes minorationis detrimenta non sentit, sed eo diuturnius perpetuata senescit, quo publicata fecundius se diffundit, huiusmodi celare laboris emolumenta nolumus nec estimauimus nobis eadem retinere iucundum, nisi tanti boni nobiscum alios participes faceremus. Considerantes uerumptamen, quorum conspectibus quorumque iudiciis operis cepti primitiae possent decentius deputari, ecce uobis potissime, uelut philosophiae preclaris alumpnis, de quorum pectoribus promptuaria plena fluunt, libros aliquos, quos curiosum studium translatorum et lingua iam potuit fidelis instruere, consulte prouidimus presentandos. Uos igitur uiri docti, qui de cisternis ueteribus aquas nouas prudenter educitis, qui fluenta melliflua sitientibus labiis propinatis, libros ipsos tamquam exempnium amici Cesaris gratanter accipite, et ipsos antiquis philosophorum operibus, qui uocum uestrarum ministeriis reuiuiscunt quorumque nutritis famam, dum dogmata sternitis, sapienter ut expedit, aggregantes eos in auditorio uestro, in quo gratia uirtutum fructificat, erroris rubigo consumitur et latentis scripturae ueritas aperitur, cum mittentis fauore commoniti, tum claris transumpti operis meritis persuasi, ad communem utilitatem studentium et euidens famae nostrae preconium, publicetis. |