dante-verification/testi/PierDellaVigna_HucusqueSati...

1 line
2.1 KiB
Plaintext

Iustitiario Terrae Laboris, super depositione sua, ut exigat subuentionem a clericis Hucusquae satis, ut loquamur ad litteram, pacem quesiiuimus, gratam nobis et a cunctis gentibus uotis effectam, ad quam per humilitatis et patientiae holocaustum recte captandam preter sacrum Imperii ius et morem se pluries nostra inclinauit humilitas, petitionis suae uotum tanto celerius ademptura, quanto pax a Petri uicario, cui legatum pacis hominibus erogandae commissum est, patrientius petebatur. Uulnus enim immedicabile, quod latebat, interius, externi curam medicaminis insensurum, sub mitis medici cura computruit et cordis intima, proh dolor! uehementer inuasit. Congregauit enim Lugdunese Concilium, quod inuiti referimus, Romanus antistes, per quod ferrum gentibus prebuit: et quod sedasse debuerat letale discidium, nostris temporibus letaliter incitauit Restat itaque mederi per gladium putres partes, audacter abscindere, ne subsequenter imputres per coadherentiam putrefiant. Ad salubre igitur et festinum subsidium procurandum, fidelium nostrum omnium promptas exquirimus uoluntates, ecclesiarum potissime et personarum ecclesiasticarum, in quibus profundius laborat infirmatas, speciale subsidium inquirentes, quorum uota concurrere manifeste conicimus uotis nostris, ut quanto fuerit succursus agilior, tanto magis indigens et promptior sit cautela. Quocirca fidelitati tuae firmiter et districtae precipiendo mandamus, quatenus ad eisdem clericis, iurisdictioni tuae subditis, tertiam partem obseruationum et prouentuum omnium, pro tam salubri et necessaria subuentione prestanda, instanter exigas et recolligas festinanter, ipsam ad Cameram nostram celeriter transmissurus. Clerici nichilominus cura protegantur Imperii pastoris negligentia uel temeritate dispersi. Uolumus, quod de bonis patrimonialibus, quae in Imperio possident, contingentem eos collectam exsoluere more solito auctoritate nostra compellas. Quoscumque uero ex eis in solutione quantitatis subsidialis eis impositae uel imponendae repereris contumaces, nostri carceris excidiis aggreges, ne per impunitates scelerum intentionem aggrauent deliquendi.