dante-verification/testi/PierDellaVigna_GaudereTeVol...

1 line
2.2 KiB
Plaintext

Ezelino, de captione cuiusdam ciuitatis Gaudere te uolumus, quod nostrae patrona iustitiae, manus Altissimi, causam nostram continuis promouet incrementis; letari te cupimus, quod suspensas desiderii longi metas intentionis nostrae sententia iam attingit. Exultare te cupimus, quod laborum nostrorum congeries, a nostrorum fidelium non exempta sudoribus, quietis iam nobis emolumenta promittit, dum ciuitas, quae dudum e grege fidelium, uelut perdita ouis, errauerat, et ex debilibus fragmentis rebellium, resistentiae spiritum in Regni nostri corpore fluxili et ruinosa materia nutriebat, preter oppressiones innumeras et uaria genera impugnandi, quibus inclusorum proteruiam triumphantis exercitus nostri depopulatio circulata calcauerat, die proximo presentis mensis Octobris, sub omni deuotionis specie, qua penitentium prostratur humilitas, unanimi uoce deditionis emissa, nostrae misericordiae gratiam humiliter implorauit. Et licet ciuitatis eiusdem incolas sic magnificentiae nostrae rigor arceret exterius, ut exactrix et importuna continue fames interius laboraret, et destituti spe qualibet exterioris auxilii et ad solutionem intestini debiti ex diutius contracta penuria facti penitus impotentes, nostrae potentiae uiribus ultra resistere non ualerent, nos tamen, quos ad ultionis iudicium eorum incauta temeritas merito poterat inuitasse, pulchrum uindictae genus pensantes ignoscere, sub minantis furore gladii, exclusis omnino principibus factionis extra Regni nostri limites laturis exilium, qui populum hactenus uerborum licet ianium errore deduxerant, et in signum deiectae rebellionis ipsius circumgirantium murorum circulis solo cadentibus, de beneficio innatae nobis potentiae, quam libenter exercemusin subditis, gratiae nostrae ianuam decreuimus reserandam. Quod quamquam alienigenae famae preloquiis ad notitiam forte tuam peruenerit et ex hoc tuae deuotionis intrinseca credamus in letitiam resoluta, nichilominus tamen id tibi liquidiori stilo prouidimus nuntiandum ut, sicut ex exercitu ipso rebellium nostrorum attenuata sunt pectora, sic tuae deuotionis propterea uires et animum erigens, sumas de celeri prosperitatis huiusmodi festo congaudium, cuius uigilas uniuersalis turba fidelium ieiunauit.