1 line
3.4 KiB
Plaintext
1 line
3.4 KiB
Plaintext
Item super eodem Fridericus, et cetera. Patarenorum complices, receptatores su quocumque modo fautores, qui, ut a pena alios possint eximere, de se uelut improuidi non formidant, publicatis omnibus bonis eorum, relegandos in perpetuum esse censemus, et ipsorum filii ad honores aliquos nullatenus admittantur. Si tamen aliquis fautorum huiusmodi detexerit aliquem um, de cuius perfidia manifeste probatur, in fidei premium, quam agnouit, famae pristinae de imperiali clementia restitutionis beneficium in integrum consequatur. Incipiunt capitula constitutionis contra: Patarenos, quocumque nomine ceseantur, Speronitas, Leonitas, Arianitas, Circumcinos , Passaginos, Ioseppinos, Carrarenses, Albanenses, Franciscos, Bannaroles, Comistos, Ualdenses, Burgaros, Communellos, Uerinos et Ortolenos, et cum illis de Aqua Nigra, et omnes hereticos utriusque sexus, quocumque nomine censeantur, perpetua dampnamus infamia, diffidamus atque bannimus. Censentes, ut bona talium confiscentur nec ad eos ulterius reuertantur: ita, quod filii ad eorum successiones peruenire non possint, cum longe sit grauius eternam quam temporalem offendere maiestatem. Qui autem inuenti fuerint sola suspectione notabiles, personae, propriam innocentiam propria purgatione monstuerint, tamquam infames, et banniti ab omnibus habeantur: ita quod, si sic banniti per unnum permaserint, ex tunc eos sicut hereticos condempnamus. Statuimus etiam hoc edicto, in perpetuum ualitur, ut potestates et consules seu rectores, quibuscumque fungantur officiis, quod pro defensione fidei prestent publice iuramentum, quod de terris suae iurisdictioni subiectis uniuersos hereticos ad Ecclesiam denotatos bona fide pro uiribus exterminare studebunt. Ita quodammodo quandocumque quis fuerit in perpetuum in dominum temporalem assumptus, hoc teneatur capitulum iuramento firmare: alioquin neque pro Potestatibus neque pro consulibus habeantur, eorumque sententias ex tunc decernimus inutiles et inanes. Si uero dominus temporalis requisitus et monitus a Ecclesia terram suam purgare neglexerit ab heretica prauitate post annum a tempore monitionis elapsum, terram suam exponibus a catholicis occupandam; qui eam, exterminatis hereticis, absque ulla contradictione possideant, et in fidei puritate conseruent, saluo iure domini temporalis, dummodo super hiis nullum prestet obstaculum neque aliquod impedimentum apponat, eadem nichilominus lege seruata, contra eos, qui non habent dominos temporales. Credentes preterea receptatores, defensores et fautores hereticorum bannimus, statuentes ut, si quis, postquam quilibet talium fuerit fidelium communione notatus, satisfacere contempserit infra annum, ex tunc ipso iure sit factus infamis, et ad publica officia seu consilia, uel ad tractatus aliquos eligendos, nec ad testimonium admittatur: sit etiam intestabilis, ut nec testandi liberam habeat facultatem, nec ad alicuius hereditatis successionem accedat. Nullus ei preterea super quocunque negotio, sed ipse aliis, respondere cogatur: quod si iudex extiterit, eius sententia nullam obtineat roboris firmitatem, nec causae aliquae ad eius notitiam perferantur; si fuerit aduocatus, eius patrocinium nullatenus admittatur; si tabellio fuerit, eius instrumenta, confecta per manum ipsius, nullius penitus sint momenti. Adicimus insuper, quod hereticus per hereticum conuinci possit, et quod domus orum, receptatorum, defensorum et fautorum, siue ubi docuerint siue ubi aliis manus imposuerint, destruantur, nullo tempore reparandae. |