1 line
3.0 KiB
Plaintext
1 line
3.0 KiB
Plaintext
Fridericus significat quibusdam baronibus uictoriam habitam contra legatum et exercitum papalem Exultet iam uniuersa turba fidelium, exultet totum collegium dilectorum, exultet inter ceteros uester animus et pro tanta uictoria principis precipue gaudeatis! Nouit enimmundus, nec est a uestra notitia peregrinum, quanta supplicationis istantia, quanta subiectionis reuerentia pridem rogauimus summum pontificem, dominum et sanctissimum patrem nostrum, qui contra nos alia occasione, potius quam ex de morte Burelli de Anglona, de qua nec culpabiles sumus nec conscii - nouit Deus -, ad indignationem indigne, si dici liceat, motus erat, ut erga nos benigne se gereret et innocentiam nostram sua gratia non priuaret, apud quem cum nullum poteramus penitus amorem uel gratiam inuenire, uerum qui non ex predicta causa solummodo mouebatur, sed quia liberum Regni dominium sitiebat, suffocare credebat ius Regni et euellere totam progeniem patris nostri, de sua beneuolentia merito dubitantes, ab eo recessimus. Et collecto apud luceriam exercitu impotenti, ubi legatus et papalis exercitus, apud Fogiam existentes, conati sunt nos multotiens impugnare, dum die mercurii, secundo presentis mensis Decembris , cum quadam parte gentis nostrae, e non cum tota nostra potentia nos contigeret equitare et in succursu quorumdam ex nostris, qui prope Troiam ad insidias latitabant, et eorum mora fuerat ad predictorum hostium notitiam deuoluta; ecce, sicut Domino placuit, euentu fortuito uel potius Dei nutu, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, qui deponit potentes de sede et ponit humiles in sublimi, quasdam inimice gentis acies milites nostri uiderunt et statim gradientes promptius ad certamen sicut leones ad predam, aduerarios terga dantes uersus Fogiam sequebantur. Nos uero trahentes cum exercitu nostro post eosdem, quos reliquere nolebamus, quamquam festinauerimus iuxta posse, tamen nequiuimus in primis ictibus applicare. Nichilominus tamen in campestri conflictu dire dureque arma nostrorum cum armis hostium disputarunt et examinauerunt lanceae lanceas, et gladios gladii sunt experti. Applicantibus nobis uerumptamen statim diffinitiua sententia lata fuit, ita quod fractis hostibus, gladio peremptis innumeris et pluribus captis, ferro aperiuimus Fogiam ciuitatem et intrauimus uiolenter, ubi fuit terribilis strages hominum et cades rebellium aspera subsecuta, quorum omnium fuerat capitaneus Oddo de Hohenburg ac totus noster exercitus spoliis est ditatus. Sequenti uero mane, cum ad conterendas reliquias hostium, qui apud Troiam remanserant cum legato, cum magna potentia procedere crederemus, ecce rumor nobis innotuit, quod idem legatus et alii relictis omnibus bonis suis disrobatis turpiter a Troianis se per fugae subsidium absentarunt. Sicque Deo dantes honorem et gloriam et non nobis liberauimus patriam et a iugo soluimus inuasorum. Uos igitur ex hiis in fide regia confortati, mentem et animum roborate firmiter, spiraturi, quod totum Regnum in breui, dante Domino, ad fidem regiam deducemus ac statum prosperum et tranquillum. |