1 line
3.0 KiB
Plaintext
1 line
3.0 KiB
Plaintext
Fridericus inuectiue ad cardinales, qui nimis tardant ad electionem noui pontificis Ex feruore charitatis Intrinsecae decapitatis membris imperialis excellentia condolet, et ex indiuisibilis dilectionis effectu, quem erga matris ubera gerit filius iam adultus, Ecclesiae uiduatae compatitur et compatiendo turbatur, ut cui materna suauitas dulcedinis alimenta communicat, et augumenta dilectionis interius subministrant doloris procul dubio non sit expers. Dolor est siquidem, dolor ingens, si Romana Ecclesia, quae mater esse debet omnium et magistra, in qua secus decursus aquarum plantata sunt ligna scientiae, pastoris solacio careat, et quae uiam tenetur prebere aliis, penitus oberrans in inuio, cogatur addiscere, quae facere debuit et docere. Sane contra naturalis ordinis tramites mira res agitur, dum reuolutas undique aquas abyssus denegat, quas uirtutum ariditas, ut credimus, iam siccauit, dum Petri nauicula, quam cupiditas flamma uorauit in girum, nautarum in culpa presidentium procellis intumescendibus conquassatur, dum mater Ecclesia, quae in Petro , immo in petra, posuit fondamentum, sensu priuata proprio, remansit ut indigena uiduata. Ecce, siquidem perdente Christo uicarium, princeps apostolorum perdidit successorem, pastorali regimine grex Dominicus est priuatus. Sed cardinales, Ecclesiae cardines et calumnae, quos diminutio capitis eclipsauit, quales ceteris aliis ueniae impetratores existis, qui, si ueritas, sub modio non celatur, non sufficitis ad uindictam? Quales semitas ostenditis arrantibus, qui a ueritatis gressibus deuiatis? Sedentes enim ut colubri, non quae sursum sunt sapitis, quae ante oculos sita sunt, mundana, non spiritualia, pertuentibus oculis insatiabilibus, prouidetis. Sed sitit quilibet presulatum et papalem esurit apicem, prout uoluntas tonat arbitrii et merita non subseruiunt rationi, quorum uultus inuidiae maculis sic liquor cupiditatis obducit, quod neuter uelit uiuere alterum, nedum pontificatus fastigio cathedratum. Mouetur igitur, mouetur et merito nostrae maiestatis industria, quae tanto fortius doloris aculeo pungitur, quanto prae cunctis regibus et mundi principibus Romanae Ecclesiae propinquius Imperium uicinatur. Cesset itaque, cesset materia factionem, cesset inter uos innata dissensio, non uos seducat angelus tenebrarum, qui sepe in lucis angelum se transformat et unitatem gregis Dominici disrumpere consueuit, sed pax et iustitia, quae uelut duae sorores se inuicem amplexantur, in cardinalium collegio uindicent sibi locum, et illus inuocata clementia, cuius est e summo celo egressio, ad electionem pontificis unanimiter procedentes, uobis et mundo presulem eligatis. Ubi diuinus intuitus uos inuitet, et pondera subeant equitatis, ut uos in opere preuios et meritis precursores habere debeat populus Christianus , cum assumatur a subditis audacius in exemplum, quod committit irreuerentius improuisio prelatorum. Non transgressionis notam accipiant subditi, quos regitis dirigendo, sed prouisionis unanimiset firmioris fidei uestigia prosequantur. |