1 line
2.4 KiB
Plaintext
1 line
2.4 KiB
Plaintext
Bononiensibus, ut non eleuent se ad superbiam propter uictoriam habitam de filio suo et ut incontinenti liberent eum Etsi fortuna serenior uos diebus istis inspexerit claro uultu, non deberetis, si sapientes essetis, in aliquo superbire, quia sepius in alto quis tollitur, ut ruens fortius conquassetur: nam sepe uidetur fortuna in principio prospera nuntiare, sed medium et finem replet multis aduersitatibus et concludit. Relatum est enim magnificentiae nostrae, quod, in uictoria uobis data fecistis cornua ferrea, cum quibus totum orbem creditis uentilare et eleuati in superbia magna ualde, Lombardis fratribus uestris arrogantiae munera transmisistis, cum eis sollempnitates et magna gaudia celebrantes. Sed nisi cito elationem uestra ad mansuetudinem conuertatis, cornua ferrea, quae fecistis, subito impetu confrigentur, risus uester dolori miscebitur, et gaudium uestrum in tristitiam conuertetur. Considerate igitur prouide et attendite diligenter, quod Imperii nostri serenitas, quauimus passa uideatur aliquas tempestates, tamen digno Dei iudicio, multos de illis, qui rebelles esse nostrae potentiae presumpserunt, iustitia mediante, ad penam et mortem conduximus, exemplum cunctis hominibus seculi monstauri. Non enim sicut putare uidemini sopita est Romani Imperii fortitudo, nam semper uigilans et attenta otentia non dormitat. Interrogate patres uestros et dicent uobis, quoniam auus noster felicis memoriae uictoriosissimus Fridericus, cum uoluit, Mediolanenses priores uestros expulit a propriis laribus et eiecit, ac ciuitatem ipsam tripartiuit in burgis. Non igitur pateant faciles aures uestrae suggestionibus et adulationibus Lombardorum, qui uos sui dampnationi associare cupiunt, inducentes uos in foueam, de qua nullo auxilio poteritis liberari. Quapropter sub pena gratiae nostrae uobis precipimus et mandamus, quatenus dilectum filium nostrum Henricum, Sardinia e regem et Galluri , cum aliis fidelibus nostris Cremonensibus et Mutinensibus et ceteris aliis, quos cepistis, uisis presentibus, a carceribus relaxetis: quod si feceritis, nos inter alias ciuitates Lombardia e uestram exaltabimus ciuitatem. Si uero potentiae nostrae mandatis neglexeritis obedire, triumphalem et innumerabilem nostrum exercitum expectetis, procul dubio cognoscentes, quod ad uos omni mora postposita ueniemus et ciuitatem ipsam obsidebimus, nec de manibus nostris uos liberare poterunt Liguria e proditores, sed eritis fabula et opprobrium nationum ac uobis improperabitur in eternum. |