dante-verification/testi/PierDellaVigna_DeuotionisTu...

1 line
2.0 KiB
Plaintext

Rescribit cuidam capitaneo, qui nuntiauerat sibi noua, significans ei prosperos suos successusDeuotionis tuae litteras, quas nostro nuper culmini destinasti, benignitate recepimus consueta. Per quas, quia nostram conscientiam instruxisti de rumoribus, quos intellexeras de Theutoniae partibus, affectionem et industriam tuam plurimum commendamus. Et quia te ad seruitia nostra promptis affectibus obtulisti, fidem tuam digna gratiarum prosequimur actione. Insuper, quia de felicitate maiestatis nostrae recreari per easdem litteras deuotius postulasti, licet per longam seriem prosperitatem nostrorum successuum tibi, tamquam speciali fideli nostro, duxerimus describendam, tua tamen nouerit sincera fidelitas, per presentes nos, tam felicitate propria quam nostrorum proditorum oppressione optata, iuxta uotum per Dei gratiam congaudere; necnon et Theobaldum Franciscum omnesque alios proditores nostros, qui se in castroCapaciitemerarie retruserunt uelut coactos, se penae et non misericordiae reddidisse. Quorum pena docebit atrocitatem criminis, quod coniurando in necem nostram temerarie, immo nefandissime commiserunt.Propter quod, statu Regni nostri in omni quiete et tranquillitate disposito, iuxta uotum liberi reddimur et, resumpta uictoria, fortiores ad negotia Regni nostri sic magnifice promouenda, quod, omnium rebellium contumacia ad yma deflexa, plena pax et tranquilla quies nostris fidelibus ministretur. Et qui sedem ab Aquilone ponere nititur, spe frustratus, in irritum deducatur. Et dum causam nostram Rex regum, Dominus uirtutum, et iustitia defensabunt, per maiestatis nostrae potentiam noster conflictus aduersarius comprimetur. Supplicationi uero tuae, quam pro liberatione R. de Placentia excellentiae nostrae tuis litteris obtulisti, taliter respondemus: quod cum tractatus quosdam prae manibus habeamus, honori et profectui nostro plurimum fructuosos, propter quod liberatio predicti R. curiae nostrae nullatenus expediret ad presens, non ferat egre tua deuotio, si nunc preces tuas ex causa predicta duximus suspendendas.