1 line
3.2 KiB
Plaintext
1 line
3.2 KiB
Plaintext
Fridericus cardinalibus, super sententia excommunicationis lata contra ipsum, per dominum papam in Urbe Cum sit Christus caput Ecclesiae et in Petri uocabulo suam fundauerit Ecclesiam supra petram, uos Apostolorum statuit successores ut, Petro pro omnibus ministrante, uos qui estis candelabra Ecclesiae supra montem, non sup modio constituta, reuera omnibus, qui sunt in domo Domini, ex effectu bonorum operum luceatis, nec a publica mundi lingua et coscientia generali uos subtrahere intendatis, cum ad singula, quae residens sediPetriproponit statere, uel denuntiando decreuerit, equa participatio uos admittat, nisi ipsius religionis Ecclesiae status et Zelus efferuens euitandi scaldalum generale ea uobis suggesserit ob futura. Quis enim non miretur et stupeat, quod tot uenerabilium patrum aggregatione munitus, Ecclesiae generalis sedens in solio, utinam iustus iudex! inconsulte uelit procedere, ac suis motibus excandescens in Romanum intendit principem, aduocatum Ecclesiae, ad precipitationem pomnium sententiam depositionis statuere;et ob fauoremLombardorumrebellium exercere spiritualem gladium, si dici liceat, minus iuste, cum alias quicquid ex obiectis Ecclesiarum grauaminibus, quae uel dicuntur obiecta, uel quae ut species a genere per indiuidua deriuantur, uel emendationem ceperint, uel ad deliberationem uestri consilii sit in proximo, prout iussio iam precessit debita et integra emendatio secutura. Nam ecce per patentes litteras prelatrum, per quos mandatum Apostolicum nos prestitit monituros euidens testimonium declaratur: et precedens nostra constitutio super uocatione prelatorum dampna passorum de eisdem prestanda integra satisfactione prelatis, uenerabili Messanensi episcopo assessori nostro uocato ad hoc transmisso, euidens perhibet testimonium ueritatis. Propter hoc non indigne dolemus, si pater Apostolicus offendere tam grauiter nos intendat, ut nos, dum in constantem uirum tam uehemens cadat iniuria, etsi patienter ferre uelimus, immanitas negotii non permittit, quin ad ultiones, quibus Cesares uti solent, facti uiolentia nos compellat.dimus defensoris, si ex quo liceret priuatas exercere uindictas, quas in hominem, per quem scandalum uenit, et in sui participes sanguinis compensare possemus attemptata in ipsum et suos, uestrae Sedis iniuriam redundare tolerabilius duceremus.Sed nec ipse, nec tota propter hoc successura progenies tanta foret, ut Imperii culmen zelaret in ultionem ipsorum; cumque ipsius Sedis auctoritas audaciae sibi frena relaxet, et tot uenerabilium fratrum suorum mollities eum in concepta fouere pertinacia uideatur agit nos altiori mente turbatio: quod, dum nos intendimus a persequente defendere, oportet nos defendendo grauius offendere satagentem, salua semper in omnibus Ecclesiae sanctitate; quam cultu sacro et debita reuerentia corde et opere ueneramur. Quapropter uenerabilem cetum uestrum affectuosius deprecamur, quatenus motus summi pontificis, quos ex causis euidentissimis tam iniustos quam uoluntarios mundus agnoscit, ex deliberata modestia compescatis, generali statui Ecclesiae et presertim quieti mentium a scandalis prouidentes.Nam, cum ad salutem et honorem omnium uestrum fauorabiliter alligemur, etsi principiis obstare non possumus, licite liceat nobis iniurias, quas reuocare non possumus, propulsare iniuriis. |