1 line
2.7 KiB
Plaintext
1 line
2.7 KiB
Plaintext
Item super eandem captione prelatorem et etiam legatorum Cum ad depopulationem uicinae urbis Bononiae nostrum uerteremus propositum et affectum, prelatorum turbam cum Panestrino episcopo et magistro O., Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diacono cardinale, nostris aduersaturam processibus ex diuersis prouinciis congregatam contingit suo infortunio Ianuam peruenisse, ubi, conueniente cum eis G. de Romangia, addito legato legatis, ut insimul ligarentur et conspiratione facta cum Ianuensibus nostris rebellibus, galearum copiam armari facerunt cum quibus ad papam Romam pro maiori causa coniurauerant aduenire. Ad quorum impediendum transitum et accessum, ut occursum nostrum diu ante preuisum, conuenire fecimus apudPisasuictoriosum stolium galearum, quod, eorum precognita motione in locis et portubus, quae latenter uel alto mari preteriti non poterant, ueluti necessario nauigabilia transituris, eis tanseuntibus potenter occurri. Et aggressis galeis nostris galeas eorum, prepotens Dominus, qui de alto uidet et iudicat equitatem, uiam eorum et excogitatam malitiam meditatur, in uiribus et potentia nostra, quam effugere terra marique non poterant, Domino faciente, legatos insimul tradidit et prelatos, et tribus galeis ipsorum submersis in mari ac omnibus, qui uehebantur, in eis sine spe recuperationis amissis, uiginti duae gleae, non sine magna cede nauigantium, cum personis et rebus uictae sunt et a galeis nostris triumphaliter occupatae. In quibus predicti tres legati, cum archiepiscopis, episcopis, abbatibus et multis aliis prelatis, nuntiis, prelatorum procuratoribus et ultra centum ambassiatores ciuitatum rebellium Lombardorum, qui ad prefixum ire Concilium properabant, ac quattuor milia Ianuenses, exceptis speciaibus et electis personis de Ianua, qui galeis preerant et comitatui prelatorum pro ducendis episcopis Romam et Ianuam reducendis, sicut inter eos fuerat infortunate conuentum, ad manus nostras peruenere ligati, ut de Penestrino illo, qui suum contra nos ubilibet odium incitabat, diuinum non defuisse iudicium arbitramur, qui sub latentis lupi specie, in ouina pelle ac ogni clami de Deuminclusum gerere non formidat: et sciat Deum nobiscum esse, sedens super thronum et diiudicans equitatem, qui non solum per sacerdotium, sed per regnum et sacerdotium mundi machinam statutit gubernandam.Nos ergo, suum celitus nobis Domino reserante consilium et in plana tot aspera conuertente sudores bellicos et estiuos pulueres non uitantes, nostrum felix iter, intentionem omnimodam et conatus semper ad ea dirigimus, quae nobis et ceteris regnantibus exultationis et gloriae afferant incrementum, ut uos predictorum nostrorum successuum participes fieri gaudeamus, quos in omni successiuae felicitatis euentu cupimus habere consortes. |