1 line
1.8 KiB
Plaintext
1 line
1.8 KiB
Plaintext
Capitaneo respondet, et commendat eum de processu habito per eum, instruens,qualiter sit processurusConsueta benignitate recepit excellentia nostra litteras per te nostro culmini destinatas et ipsarum continentiam uidimus diligenter.Super eo sane, quod scripsisti, te propter quaedam diuersimode intellecta de statu ciuitatis Taurini, quae tibi uidebantur obliqua, cum magna militum et peditum comitiua personaliter ad terram ipsam gressus tuos cum festinantia direxisse et ibidem hinc inde diligenter exquisitis et caute, quae ad cautelam seruitiorum nostrorum exquirenda pensasti, quosdam, qui uidebantur esse suspecti, per personas capi faciens, ipsos facis cum diligentia custodiri, tuum exinde studium et industriam euidentem, quae circa nostrae celsitudinis augmentum in hiis et aliis te apponere plene cognoscimus, non immerito commendamus. Uerum, cum tam propter rebellium nostrorum depressionem – ad quam efficacius inferendam te studiosum fore credimus et attentum – quam propter nostrorum fidelium salutarem defensionem, milites tuae iurisdictionis dudum impositos armis et equis uolumus esse munitos, ita quod pro defectu armorum et equorum seruitia nostra non remaneant imperfecta, deuotioni tuae precipiendo mandamus, quatenus sic instanter procures et facias, quod omnes tuae iurisdictioni subiecti, qui equos retinere debent et arma, sint ipsis ut conuenit sine mora qualibet preparati, ad nostrum seruitium tecum laudabiliter processuri. Super aliis uero, quae scripsisti, celsitudo nostra prouidere curabit, prout honori nostro uiderimus expedire.Tu autem in hiis et aliis seruitiis nostris, et maxime circa diligentem custodiam ciuitatisTaurini, taliter preuigil et studiosus intendas, quod ipsa operum potens efficacia, in excellentiae nostrae oculis te, iuxta solitum, commendabilem representet. |