1 line
1.8 KiB
Plaintext
1 line
1.8 KiB
Plaintext
Fidelibus suis, de uictoria habita contraParmensespost expugnationem suamCasualis uindictae seu potius uictoriae nostrae plene principium, quod post sinistrum castrorum nostrorum combustionis euentum nobis diuina potentia, solita nostris adesse suffragiis,de naualiMantuanorumrebellium depressione contulerat, precedentis ad uos litterae nostrae stilo commissimus, ut coram uobis totius rei seriem ueritas descripta dissereret, quam fama diuersis discussa relatibus poterat uariasse. Nuper autem, quod manus Altissimi, pugnans pro nobis, titulis nostris undique uictoriam gratae prosecutionis adiecerit, fidelitati uestrae tenore presentium reseramus.Pridem dum collectis undique uiribus nostrorum fidelium quorum celeri fulti presidio ciuitatis Parmensis proteruiam, per aggressiones continuas, multo artius solito uictoriose perstringimus, die quadam ad expugnationem duorum castrorum Parmensium, quae rebellium incauta temeritas ad stratae nobis aditum precludendum post recessum nostrum de castris Uictoriae occuparat, potenter serenitas nostra processisset, accidit quod magnam partem Parmensis militiae, in friuolum castrorum ipsorum subsidium destinatam, acies una nostrorum fidelium, ab exercitu nostro diuisa, ipsam uiriliter et potenter aggrediens in nostri nominis uirtute uiriliter expugnauit: ex quibus, centum et ultra gladio uictoriae peremptis, sexaginta de melioribus casus ille sic subitus nostro carceri aggregauit. In ciuius etiam cedis excidio, quod uobis nuntiamus ad gadium, illum famosum et antiquum proditorem nostrum, Bernardum Rolandi Russi, huius papae sororium, totius partis aduersae caput et caudam immo totius factionis Ytaliae patratorem, uindice mucrone noueritis occidisseEx quo nobis fiducia iam firma promittitur, quod nequitiae capite sublato de medio membrisque, quae ipsius perfidia palpitabant, spes quaelibet resistentiae de cetero decidatur. |