dante-verification/testi/PierDellaVigna_AuditaSummis...

1 line
2.3 KiB
Plaintext

Fridericus, domino papae, de promotione sua, significans se pariturum mandatis suis per nuntios et legatos suosAudita, summis expetita consiliis et ardentibus desideriis expectata, noui substitutione pontificis, uenerabilium patrum et dominorum Cardinalium uoluntate concordi et unica generalis uoti postulatione,Deoauctore, promoti, tanto maior accessit ex uestra promotione iucunditas, quanto subtractum dulce filii nomen, quod uiduitas matris abstulerat, in data nobis noui subrogatione pontificis, non immerito gaudere possimus restitutum: ut paterno nomine piae prouisionis omen adueniat, per quod expectanti filio et nouercalem quodammodo dudum iniuriam iam perpesso, dicat recte mater Ecclesia: *Filii, ecce pater tuus*, in cuius affectione filius aspirabat; et ad patrem e conuerso respondeat filius: *Pater, ecce filius*, quem materna ubera lactauerunt, in cuius obsequiis pia maternitas requiescat. Datum est enim uobis e celo Innocentii predestinatum forte uocabulum, quod per uos nocentiam subtrahi consultius innuat, et pie suadeat innocentiam conseruari. Aduenistis quoque nobis et nobilibus Imperii filiis uerus amicus, nouum creatus inPatrem, per quem confidat Imperium uota pacis et suae iustitiae inuiolata seruari. Quapropter ad uenerandum patrem Innocentium, Apostolicae Sedis antistitem, per fratremGerardum, uenerabilem magistrum Domus Sanctae Mariae Theutonicorum, magistrum Ansaldum, Sacri Imperii ac regnorum Hierusalem et Syciliaeam miratum, magistros P. de Uinea, Thadeum de Suessa, magnos curiae nostraeiudices, et magistrum Rogerium Porcastrellum decanum Messanensem,capellanum nostrum, fideles nostros, quos de latere nostro ad uestram presentiam destinamus, nostrae serenitatis nuntios et legatos, concemptae spiritum deuotionis exponimus. Idem uero nuntii nostri, tamquam intime conscii uoluntatis nostrae et deuotionis adPatremueraces erunt interpretes, tam nos quam potentiam nostram Imperium ac regna nostra, et quicquid in bonis nostris consistit, uestris beneplacitis, ad honorem Ecclesiae ac fauorem omnimodum ecclesiasticae libertatis, quantum cumDeo, saluo iure et honore Imperii ac regnorum nostrorum, possumus, obnixius offerentes, illam ad nos utinam reuerendi patris beneuolentiam relaturi, per quam erga patris debitam reuerentiam ad omnem honoreficentiam filialem, totis affectibus ac expertis effectibus, plus quam aliquis alius deuotus filius effundamur.