1 line
2.2 KiB
Plaintext
1 line
2.2 KiB
Plaintext
Senatori et populoRomano, ut mittant proconsules suos ad eum, quibushonores et beneficia uult conferreArdens semper fuit cor nostrum ab etatis nostrae principio, postquam regalem indolem illustris natura Cesaris de uirtute contingente preuenit. Et eadem continuata uoluntas cum dignitate succedente concreuit, sicut nuntii uestri ad nostram frequenter presentiam destinati, cum quibus de corde puro et constantia non ficta contulimus, potuerunt ad publicam uestram notitiam pertulisse nostrum constans propositum et affectum, ut, auctricem pariter et actricem ImperiiRomani,Romamreformaremus in statum dignitatis antiquae ac proceres et ciues suos, cum quibus respublica Imperii consueuit hactenus longe lateque magnificis titulis exaltari, ex commisso nobis imperialis honoris onere, non indigne ad partes sollicitudinis uocaremus, quosdam preficientes circa latus nostrum publicis officiis aulae Cesareae, quosdam ad presidiatus regionum pariter et regnorum ac prouinciarum administrationes et regimina statuentes, aliis per diuersa officia prefecturarum, prout nobilitas exigit et industria singulorum, propensiori studio deputatis, ut, quae in principem Romanum cuncta officia et sua transtulerat, eadem felix Romanichilominus particeps onerum et laborum coadiutrix accedat nec sit expers honorum, quorum ipsa contulit incrementa. Non patientes igitur conceptae uoluntatis commoda diutius prorogari, ut ad decus et honorem urbis nobiles Romani presideant officiis et dignitatibus illustrentur, uniuersitatem uestram rogamus, monemus, sollicitamus et hortamur attentius, quatenus proconsules uestros, Nepolionem Iohannis,comitem Iohannem de Polo, Odonem Fraiapanem et Angelum Malabrancam, dilectos nostros, absque difficultate morae ad nostram presentiam transmittatis, honores et onera subituros, quibus singulos eorum duximus deputandos, ut felici nostro tempore in urbe Romana Romulei sanguinis honos appareat,Romanumdiadema prefulgeat et antiqua renouetur dignitas Romanorum, et fiat nexus indissolubilis gratiae interRomanumImperium et Romanos, quam nos et tota nostra Cesarea successura progenies circaRomanistatus honorificentiam et augmentum teneamur perempniter ampliare. Ceterum quae iudex curiae nostrae, fidelis noster, uobis ex parte nostra dixerit, credere debeatis. |