1 line
5.7 KiB
Plaintext
1 line
5.7 KiB
Plaintext
Comitibus, principibus et aliis nobilibus, super obsidioneFauentiaeet captione legatorum et prelatorum ad Concilium uocatorumAdauctae nobis continue fecilitatis auspiacia, quibus dexteraDominiprosequitur gressus nostros, desiderium uestrum uolumus non latere.Cum enim in obsidioneFauentiaepreterita hieme fixa fuerint uictricia nostra castra, et insultus noster propter asperitatem temporis non pateret, sed machinis et instrumentis bellicis intus et exterius quassaretur et muris ex continuo machinarium ictu collapsis ac per subterraneas uias, quas nostri fecerant, attingentes menia ciuitatis et intima penetrantes, uerni temporis adueniente temperie, cum non confiderent ulterius se tueri, misericordiam nostram tandem humiliter implorarunt, et die cum omni deuotione se ad mandata nostra conuertens, quam quam suis diffisa meritis, de nostra tamen, quae suis preponderabat excessibus, pietate confisa dictioni nostrae colla subiecit, et corporali fidelitatis debitae prestito iuramento et omnibus aliis illicitis iuramentis, quae facerat, penitus abiuratis. Nos igitur, qui de nostrorum subiectorum conuersione gaudemus, gloriosum uindictae genus pensantes ignoscere subditis et suorum excessuum iudicium moderari, ciuitatem eamdem et ciues eius in gratia nostra clementer accepimus et eos absoluimus ac offensas remisimus, quas patrarant, captiuis eorum liberaliter liberatis; et tandem eis de gratia nostra confidentiam didimus, ut uicti nostramque misericordiam consecuti uictoriae nostrae dono gaudeant, et nichil dulcius nichilque suauius iugo Imperii sentiant experiri. Cumque post uictam et obtentamFauentiam, ad depulationem uicinae Bononiae nostrum preparemus propositum instantius et conatus, et exercitu nostro potenti ex diuersis mundi partibus restaurato accingeremur feliciter, auribus nostris noua expectata desiderabiliter occurrerunt: quod cum episcopusPenestrinus, nostri honris et nominis obtractator, qui rapacem lupum sub ouina pelle tegebat, et quod posset effugere manus nostras, exprotracta, uelut suarum in nos conscius offensarum, frequenter species hominum ex alterna uarietate commerciorum contraxit, et O. Sancti Nicolai in Carcere Tulliano, diaconus cardinalis,qui diu legati fuerant, necnon et plures alii pro celebrando Romano Concilio contra nos ex diuersis mundi prouinciis congregati Ianuam reuertentes, et cospiratione facta cum Ianuensibus nostris rebellibus et armata ibidem copia galearum, cum quibus duci Romam et Ianuam reduci conuenerant, sub infaustis eorum auspiciis uiam nauigationis assumerent, galeas nostra et Pisanorum, quas ad eorum impediendum transitum sollicitudo nostra diu preuiderat et pararat in locis et portubus per quae oportebat eos necessario pertransire, obuias habuerunt. Ita quod homines Regni nostri cum uictorioso exercitu nostro et fidelibus Pisanis nostrorum infidelium Ianuensium galeas potenter aggressi, tribus eorum galeis in mari submersis et personis ammissis, uiginti duas galeas triunphaliter habuerunt, quarum sedecim obtentae sunt sunt specialiter ab hominibus Regni nostri;reliquis sex ad manus deuenientibus Pisanorumin quibus capti sunt duo legati predicti et cum eis G. deRomaniola, tertius similiter legatus, ut cum eisdem legatis insimul ligaretur.Capti quoque sunt quamplures archiepiscopi, episcopi, abbates, priores, presbyteri, procuratores et diuersorum nuntii prelatorum ambassiatores ciuitatum rebellium Lombardorum, qui contra nos ipsum Concilium mittebantur, et quattuor milia Ianuensiume lectorum, qui pro comitatu eorum et ducatu deputati fuerant prelatorum: quos omnes carcer noster includit. Quibus nouis ad nostram audientiam grata relatione perlatis, quia negotii qualitas expetebat et rei succedentis euentus maiora nobis felicitatis auspicia suadebat, consilium eundiBononiamreuocantes, propensiori consilio uersusRomamuitricia castra nostra conuertimus, ubi sub uexillis potentiae nostrae nos acclamat fortuna felicior, per quam reliquiae, si quae sunt nostrorum rebellium, consternentur et capitis humiliata superbia collapsa in suo corpore seditionis membra tabescant. Adiecit etiam manusDominiuotis nostris augmenta successuum et continuauit e celo uictoriam nostrorum titulis triumphorum.Nam cum de certa die illi Papienses nostri fideles, una cum uicariis illarum partium et aliis fidelibus nostris, ad coartandum per terramIanuam, quae in mari prostrata fuerat, magnifice processissent,Mediolanenseses, hostes Imperii, suo motu precipites, sperantes maiora perferre Papiensibus propter absentiam suorum militum nocumenta, per commune, cum G. de Monte Longo, quem papa prefecerat eis capitaneum et legatum, cum buccinis et tubis sub infaustis eorum uexillis clauium exiuerunt.Et cum Papiensum finibus uicinassent,Papiensesfideles nostri cum militus eorum, qui die illo in sero ab exercitu ex inopinato redierant,Dominofaciente, pro Mediolanensium superbia conterenda, ipsorum aduentu cognito, eis audacter et uiriliter concurrerunt, et sub felici nostro nomine militantes ipsos potenter aggressi triunphaliter deuicerunt, capientes tubas, buccinas et uexilla clauium ac uexillum Communis, cum Carrucium non haberent. Quingentos quoque de electis Mediolanensium uinctos Papiensis catena duxit, preter occisos, quorum numerus uix poterat estimari. Socii uero legati capti fuerunt, sed de legato ipso, si euadere potuit uel in bello occiderit, quia in emissione presentium non poterat haberi certitudo, quid de persona cesserit, ignoramus.Sed istud inter dubia nondum certi credere uolumus, in eo qui nostrum in suo iure firmat Imperium confidentes, quod, tribus in fugitiuo equore captis legatis pariter et ligatis, iustusDominusquartum in terra legatum non permiserit euasisse. Quae omnia uobis significamus ad gaudium, ut sicut estis nostrorum successuum auidi, sic sitis participes triumphorum. |