dante-verification/testi/PierDellaVigna_AdVos.txt

1 line
4.1 KiB
Plaintext

Fridericus cardinalibus, inuectiua cum increpatione, quia non creant nouum papamAd uos est hoc uerbum, filii Effrem male tendentes arcum et peius emittentes sagittas, turpiter in die belli conuersi retrorsum. Ad uos est hoc uerbum, filiiBelial, dispersionis oues. Ad uos est hoc uerbum, cardinales obliquati, quibus male uoluitur orbis. Ad uos est hoc uerbum, pro quibus totus mundus prorumpens in uerba obloquitur. Nec ego possum loqui, quin abloquar, qui de mundo sum, licet immundus, propter quod oportet me sentire cum mundo, tamquam pars suo toti nec dissona, nec aduersa. Scribentis itaque attendite de dura et inepta materia, rudem epistolam exordii dignitate priuatam. Lingua mea, uelocitate compulsa, prius prorupit in uerba quam concipiens ei spiritus delegasset, et sic superioris non expectato imperio minus plene concepta edere festinauit. Habet enim hoc animus conturbatus, quod plerumque sermonem incontinuum parit, aliquando et arbotiuum.communis namque animorum existit conceptio et sermo uulgaris, quod non mediatorDeiet hominum Iesus Christus, de summo celo qui uenit ponere pacem in finibus terrae, Apostolorum magister et dominus, sed diuisus in seSathanas, princeps Aquilonarius, sit in medio uestrum, tamquam quibus ministrant, ille persuasor discordiae, spiritus tenebrosus, qui posuit linguas uestras in diuisiones et in pluralitatis articulos uestram disgregare compulit unitatem, dum nec uobis, nec mundo consulitis, qui tot periculis propulasatur, et petri nauicula, quae per maris altitudinem uentorum flatibus rapitur, remis et remige destitura, non est aliquatenus uobis curae: quae quamuis in se submersionem non timeat, suis tamen multa et uaria patitur naufragia tempestatum.Sane si diligenter attenditis qualiter nationes et gentes, quas iudicare soletis, contra uos derisorie mouent capita sua, in se unusquisque palleret, et ad tam publicum et detestabile opprobrium propulsandum non inueniri posset necessarium argumentum: quia dum quilibet uestrum aspirat ad cathedram, unus non consensit in alium, et dum alter in alterum non consentit, nullus erigitur, et dum nullus erigitur, cathedralis dignitas euanescit, et sic ex disconueniencia uestra conuenientis Ecclesiae status confunditur, et fidei qua uiuitis deperit rectitudo.Per capitis quidem defectum immergit, ut, ubi natura sensus imposuit, monstra reputemini quaedam et membra truncata, in cuctis sensibus defectiua, quoniam uidetur obtenebratus uisus uester, diminutus auditus, et ille oris sonus in fine orbis terrae olim sonorus, penitus obmutescens, factus est derisorius echo. Nam Petri et Pauli hodie non audiuntur tonitrua, concionatores, sicut canes muti, ad silentium cumpelluntur; forte paratae sunt uobis manus ad recipiendum, sed desunt munera, quia, qui ueniebant deSaba, aurum deferentes, modo non ueniunt, cum non inueniantDominumin presepe, ducatum eis celesti sidere denegante.Pedes etiam non habetis ad ambulandum, et dummodo potentis uos manus cohercet, ultra quinque pedes uestra uestigia non mouentur. Proh pudor! minima reptilium animalium in prudentia uos precedunt, nam aues sine ductricenon uolant, apes abque rege non uiuunt. Uos autem sine rectoris gubernaculo fluctuatis, matrem Ecclesiam fortuitis casibus relinquentes, non attenditis quod illi arrantesIsraelitici, quatraginta diebus absquae duce uagantes, ad summam demenciam deuenerunt, proDeosibi uitulum conflatilem statuentes.Sic papalis cessauit unctio; ueniet ergo alius Sanctus sanctorum: et quis ille est? O inexcusabili culpa!Racheluirum non habet, cuius paruuli petunt panem, et non est qui porrigat eis ex omnibus caris suis; etSyondudum pulchra facie iacet sicut mulier menstrurata, cuius uiae lugent et non est qui ueniat ad sollepnitatem.Concidit gloria uultus eius, oculi columbrarum uisu deficiunt, quia non uidetis quantum proximi estis nafragio, dum sine remige nauigatis. O si possetis alternatim libros conscientiae legere, quot et quantas inueniretis in eis accusatorias lectiones, contrariis sententiis inuolutasReuertatur ergo, reuertatur quilibet in seipsum, et ad resumendum caput, sensus et rationem induite, ut mater Ecclesia, tam diu suo priuata lumine, decorem suscipiat et ad statum pristinum reducatur.