1 line
3.8 KiB
Plaintext
1 line
3.8 KiB
Plaintext
ComesSymon, obsessus in castro Uiterbii, consiliariis comitis Casertani, pro subsidio suo Ad reserandam uobis strictae obsidionis seriem et naturam ac impugnationis hostilis instantiam, famis et sitis perunias, necessitatum multiplicium, quas patimur et passi sumus miserias et pressuras, scribere nostri calami diutius laborantur, quod iam pergamenum et atramentum deficeret, et utinam quod tanta instantia profuisset. Sed totiens, proh dolor!, uenerunt incassum, quotiens fuerunt litterae destinatae, quia nec dominiumCasertanum, nec uos ad succurrendum nobis cura sollicitat, ut uidemus, sed comedentes panem in saturitate et super ollas carnium residentes, solatiis intenditis et quieti, et utinam quod pleno stomacho de nostris ieiuniis pensaretis. Excusatis autem uos, quod uicinum aduentum principis expectatis, ut nobis habudantius et tutius succurratis, uestris uiribus iunctis suis.Sed timemus, illius uulgaris prouerbii locus adueniat, et utinam non supersit!:*Dum herba crescit equus moritur, et dum fugans canis mingit, fugiens lupus uadit*.Dolemus autem de prefato dominocomite, sed de uobis non minus, qui ad consilium eius estis, quod ea que ad Imperii spectant honorem, sibi non suggeritis ut debetis. Ad quid ergo uenistis, si non succurritis prouinciae atque nobis etiam qui perimus etiam qui perimus? Laudabilius fuisset uobis inApulia, quam in Tusciaducere in solatio dies uestros.Sola enim ante aduentum uestrum ciuitasUiterbiensisfuerat ab imperiali fide subuersa, sed postquam uenistis uersa est pars maxima regionis: dudum etenim homines de uestro succursu spem et fiduciam habuerunt, et steterunt in fide, sed postquam uiderunt uos desides, discedentes et patientes, ac uires uestras ad eorum auxilium non extendere quas habetis, a fide protinus recesserunt. O, quam uobis et nobis pro uobis, dolendum est, quod posillanimitas sacerdotum tantas uires uestras sine preuio sic eneruat! Sane honorem imperialem et gloram uestri nominis minoratis, quia dum uix ducentos milites tales, qualeas habeat cardinalis, uos cum mille quingentorum militum comitiua et non resistis prouinciam occupanti, nec nobis, ad quorum confusionem intendit, succurrere festinatis. Quod, si uobis de prouincia non est cura, de nobis tamen curare debetis, quia caro de carne uestra et os de ossibus uestris sumus.Numquid nescitis, quod propter uias subterraneas, quas fecerunt rebelles, maior pars castriUiterbiide hora in horam ruitura speratur, et nos ex hoc in spicimus loci posse accidere captionem? Numquid nostram penuriam ignoratis: cunctis enim et comestibilibus iam consunctis, muli et equi clauas sentiunt propter escas? Numquid non scripsimus, quod aqua fontius suis meatibus noquis est extorta, nobis tantum tres putei remanserunt in castro, prebentes aquam hominibus et iumentis, et unus ex eis per scissuras absconditas a rebellibus est infectus?Numquid notum non fecimus uobis, quod non solum uiri, sedetiam dominae iis diebus et noctibus non quiescent, insultibus et impugnationibus hostium lacessite? Uerum, quamquam ad inuocandum uestrum auxilium et succursum multas uacuas preces fuderimus et fundamus. Ad nostram tamen excusationem, uos adhuc uice ista ex imperiali parte istantissime requirimus, sub fidet sacramento, quo imperiali coronae tenemini, quatenus, uisis litteris, dictum dominumcomitemadeatis, omnimode inducentes eumdem ut nulla mora protracta, nec alio consilio postulato, ad nostrum succursum uestris, et aliis ac suis uiribus se accingat, et ne ad tantum opprobrium pereamus, statim post intellectum tenorem presentium signa moueri et gentem faciat subsequenter, ut hodie ante castrum imperiales aquilas uideamus, scituri, quod si secus comes et uos duxeritis faciendum, nosDeiet omnimum testimonium inuocamus, quod in nobis culpa non est, sed ex uestra desidia et neglectu imperialis diadematis honor perit.Quia nos ultras non possumus, nouitDeus. |