dante-verification/testi/PierDellaVigna_AbsitMichi.txt

1 line
2.6 KiB
Plaintext

Elegantissimum dictamen inter magistrum Petrum de Uineis et dominumarchiepiscopumCapuanum. Et primo conqueritur idem dominus, quoddominus magister non uisitauit eum per suas litteras, ut petebatAbsit michi domestica uinea, quod ita sit sterilis animo sicut uerbo, quia, si esset, tolerabilius suus non dicerer et ipsa uel ipse meus competentius taceretur.Hoc, inquam, absit remotius, ut suus non dicatur alteruter ex duobus, quos una prouincia genuit, una terra lactauit et incrementis sequentibus non multum dispar prouectus arrisit.Adhuc etiam absit et tertium, ut lingua non redoleat inter istos affectus, haustus uocis non auriga sit operis, ut sui mutuo dicantur nec sint.Haec, inquam, inter mores et homines abdicant et natura proscribit.In hiis itaque siPetrumautIacobumnegligentia feriat uel maculet culpa, perspicacitas uestra mundo iam experta discutiat nec, quasi patris uerenda rideat, censuram restringat; non enim pudet argui sub pectore filii, si peccaui.Reor tamen, quod me tuetur exceptio, quae tam peremptoriis quam minoribus subducit egrotos et diem prorogat etiam, dum penalis instantia moram accusat.Cum enim multis morer occupatus maioribus, qualem me dimiseritis obliuio non obduxit. Collectis ergo per calculos mensibus usque nunc, docebit uos ueritas, qualiter non solum michi sed et multis in me mors remedium fuerit, et uita tormentum.Quid itaque mirum, si tunc non salutaui, quem diligo, dum in me crebris accessibus pullulans sola desperatio uiuendi uiueret et salutis? Sic igitur in uos inuehor, dum accusor, et primo secundum Euangelium *Infirmus fui, et non uisitastis me*, quod utinam in uobis senatus superior quasi culpam non arguat uel neglectum solum adiudicans obstupescat.Ha, fili, fili, quantum multis est amarum silentium, quorum loquela dulcescit! et probat regula, quod *Augmentatur per similia simile assumiturque secundum materiam quae tractatur*: amarificauit me morbus, dum fremuit, nec minus Petrus scribentis officium aduersus me dum suspendit.Sermo tamen prolixior, quem posset materia texere, breuiatur, et de culpa uel offensa, si extitit, pace data, rogo, quatenus de triumphalibus auspiciis domini et prospero statu uestro patrem Petrus frequenter letificet, nichil annectens excusatorium sic dicendo: *Ha, pater, pater, quem gaudia distrahunt, hunc alludere calamo non permittunt!*.Fateor, sed tempus huiusmodi non per momenta sic tollitur, ut quies uel otium non alternet, alioquin defectum concluderet ille uersiculus: Quod caret alterna requie, durabile non est.Totum ergo remittitur et nichil ex preteritis imputatur, dummodo perPetrilitteras suus Iacobus confortetur.