3 lines
1.9 KiB
Plaintext
3 lines
1.9 KiB
Plaintext
Simon miseratione diuina tituli sancti Martini presbiter cardinalis, Marchie, ducatus Spoletani et masse Trabarie rector, apostolice sedis legatus Gaudiorum nostrorum uos esse participes affectantes, que dominus noster ad magnum honorem Ecclesie matris nostre, exultationem fidelium et proditorum non modicum detrimentum nec non ad utilitatem uestram contulit hiis diebus, uobis honorem Ecclesie et totius partis eiusdem zelantibus duximus ad gaudia repetenda. Noueritis igitur, quod, cum contra Raynaldum de Brunforte dei et Ecclesie proditorem, uestrum et nostrum perfidum inimicum, fecerimus caualcatam unum ex melioribus castris ipsius, scilicet Collepetre, quod ipse inexpugnabile reputabat, fauente gratia Iesu Christi uiriliter cepimus et ad mandata Ecclesie retitemus; propter quod noster districtus defenditur et ad offendendam aliam terram proditoris predicti facilis est ingressus.
|
|
Qua quidem uictoria, manu domini faciente potius, habita, die septimo intrantis mensis madii equitauimus contra eius castrum, quod diutius obstaculum nostrum fuit, ipsum uiriliter et potenter taliter undique expugnando, quod de ipsius captura nulla dubietas habeatur. Sergentes, qui erant ad ipsius castri custodiam deputati, a nostris expuguatoribus superati castrum ipsum nobis libere dimiserunt, petita a nobis et obtenta solum misericordia de personis; et sic castrum ipsum destrui funditus fecimus, magna quantitate balistarum et aliarum rerum, que reposite fuerant in dicto castro, ad nostram ciuitatem primitus apportata.
|
|
Quare dilectionem uestram duximus presentibus exhortandam, quatenus de predictis gaudium assumentes circa seruitia Ecclesie, offensionem infidelium ac uestram defensionem sic more solito uigiletis, ut uester status semper de bono in melius augmentetur. Scitote pro certo, quod uestra et nostra salus et Prouíncialis cum uictorioso exercitu, ut de nouo didicimus, est in procinctu ad Urbem celeriter ueniendi. |