dante-verification/testi/Dante_epistola4.txt

29 lines
6.3 KiB
Plaintext

*Ecce nunc tempus acceptabile*, quo signa surgunt consolationis et pacis. Nam dies noua splendescit auroram demonstrans, que iam tenebras diuturne calamitatis attenuat; iamque aure orientales crebrescunt; rutilat celum in labiis suis, et auspitia gentium blanda serenitate confortat.
Et nos gaudium expectatum uidebimus, qui diu pernoctitauimus in deserto, quoniam Titan exorietur pacificus, et iustitia, sine sole quasi eliotropium hebetata, cum primum iubar ille uibrauerit, reuirescet. Saturabuntur omnes qui esuriunt et sitiunt iustitiam in lumine radiorum eius, et confundentur qui diligunt iniquitatem a facie coruscantis.
Arrexit namque aures misericordes Leo fortis de tribu Iuda; atque ullulatum uniuersalis captiuitatis miserans, Moysen alium suscitauit, qui de grauaminibus Egiptiorum populum suum eripiet, ad terram lacte ac melle manantem perducens.
Letare iam nunc miseranda Ytalia etiam Saracenis, que statim inuidiosa per orbem uideberis, quia sponsus tuus, mundi solatium et gloria plebis tue, clementissimus Henricus, diuus et Augustus et Cesar, ad nuptias properat.
Exsicca lacrimas et meroris uestigia dele, pulcerrima, nam prope est qui liberabit te de carcere impiorum; qui percutiens malignantes in ore gladii perdet eos, et uineam suam aliis locabit agricolis qui fructum iustitie reddant in tempore messis.
Sed an non miserebitur cuiquam? Ymo ignoscet omnibus misericordiam implorantibus, cum sit Cesar et maiestas eius de Fonte defluat pietatis.
Huius iudicium omnem seueritatem abhorret, et semper citra medium plectens, ultra medium premiando se figit.
Anne propterea nequam hominum applaudet audacias, et initis presumptionum pocula propinabit ? Absit, quoniam Augustus est.
Et si Augustus, nonne relapsorum facinora uindicabit, et usque in Thessaliam persequetur, Thessaliam, inquam, finalis deletionis?
Pone, sanguis Longobardorum, coadductam barbariem; et si quid de Troyanorum Latinorumque semine superest, illi cede, ne cum sublimis aquila fulguris instar descendens affuerit, abiectos uideat pullos eius, et prolis proprie locum coruulis occupatum.
Eya, facite, Scandinauie soboles, ut, cuius merito trepidatis aduentum, quod ex uobis est, presentiam sitiatis.
Nec seducat alludens cupiditas, more Sirenum nescio qua dulcedine uigiliam rationis mortificans.
Preoccupetis faciem eius in confessione subiectionis, et in psalterio penitentie iubiletis, considerantes quia *potestati resistens Dei ordinationi resistit*; et qui diuine ordinationi repugnat, uoluntati omnipotentie coequali recalcitrat; et *durum est contra stimulum calcitrare *.
Uos autem qui lugetis oppressi *animum subleuate, quoniam prope est uestra salus*. Assumite rastrum bone humilitatis, atque glebis exuste animositatis occatis, agellum sternite mentis uestre, ne forte celestis imber, sementem uestram ante iactum preueniens, in uacuum de altissimo cadat,
neue resiliat gratia Dei ex uobis tanquam ros quotidianus ex lapide; sed uelut fecunda uallis concipite ac uiride germinetis, uiride dico fructiferum uere pacis; qua quidem uiriditate uestra terra uernante, nouus agricola Romanorum consilii sui boues ad aratrum affectuosius et confidentius coniugabit.
Parcite, parcite iam ex nunc, o carissimi, qui mecum iniuriam passi estis, ut Hectoreus pastor uos oues de ouili suo cognoscat; cui etsi animaduersio temporalis diuinitus est indulta, tamen, ut eius bonitatem redoleat a quo uelut a puncto biffurcatur Petri Cesarisque potestas, uoluptuose familiam suam corrigit, sed ei uoluptuosius miseretur.
Itaque, si culpa uetus non obest, que plerunque supinatur ut coluber et uertitur in se ipsam, hinc utrique potestis aduertere, pacem unicuique preparari, et insperate letitie iam primitias degustare.
Euigilate igitur omnes et assurgite regi uestro, incole Latiales, non solum sibi ad imperium, sed, ut liberi, ad regimen reseruati.
Nec tantum ut assurgatis exhortor, sed ut illius obstupescatis aspectum. Qui bibitis fluenta eius eiusque maria nauigatis; qui calcatis arenas littorum et Alpium summitates, que sue sunt; qui publicis quibuscunque gaudetis, et res priuatas uinculo sue legis, non aliter, possidetis; nolite, uelut ignari, decipere uosmetipsos, tanquam sompniantes, in cordibus et dicentes: *Dominum non habemus*.
Hortus enim eius et lacus est quod celum circuit; nam *Dei est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundauerunt manus eius*.
Unde Deum romanum Principem predestinasse relucet in miris effectibus; et uerbo Uerbi confirmasse posterius profitetur Ecclesia.
Nempe si *a creatura mundi inuisibilia Dei, per ea que facta sunt, intellectu conspiciuntur*, et si ex notioribus nobis innotiora; si simpliciter interest humane apprehensioni ut per motum celi Motorem intelligamus et eius uelle; facile predestinatio hec etiam leuiter intuentibus innotescet.
Nam si a prima scintillula huius ignis reuoluamus preterita, ex quo scilicet Argis hospitalitas est a Frigibus denegata, et usque ad Octauiani triumphos mundi gesta reuisere uacet; nonnulla eorum uidebimus humane uirtutis omnino culmina transcendisse, et Deum per homines, tanquam per celos nouos, aliquid operatum fuisse.
Non etenim semper nos agimus, quin interdum utensilia Dei sumus; ac uoluntates humane, quibus inest ex natura libertas, etiam inferioris affectus inmunes quandoque aguntur, et obnoxie uoluntati eterne sepe illi ancillantur ignare.
Et si hec, que uti principia sunt, ad probandum quod queritur non sufficiunt, quis non ab illata conclusione per talia precedentia mecum oppinari cogetur, pace uidelicet annorum duodecim orbem totaliter amplexata, que sui sillogizantis faciem Dei filium, sicuti opere patrato, ostendit?
Et hic, cum ad reuelationem Spiritus, homo factus, euangelizaret in terris, quasi dirimens duo regna, sibi et Cesari uniuersa distribuens, alterutri iussit reddi que sua sunt.
Quod si pertinax animus poscit ulterius, nondum annuens ueritati, uerba Christi examinet etiam iam ligati; cui cum potestatem suam Pilatus obiceret, Lux nostra de sursum esse asseruit quod ille iactabat qui Cesaris ibi auctoritate uicaria gerebat officium.
*Non igitur ambuletis sicut et gentes ambulant in uanitate sensus* tenebris obscurati; sed aperite oculos mentis uestre, ac uidete quoniam regem nobis celi ac terre Dominus ordinauit.
Hic est quem Petrus, Dei uicarius, honorificare nos monet; quem Clemens, nunc Petri successor, luce Apostolice benedictionis illuminat; ut ubi radius spiritualis non sufficit, ibi splendor minoris luminaris illustret.