dante-verification/testi_2_NoCommenti/BoncompagnoDaSigna_RotaVene...

1 line
32 KiB
Plaintext

In principio ueris, cum sensibilia et animata quelibet ex aeris temperie reuirescunt et germinare incipiunt ex temperantia qualitatum ipsius, que premortua hiemis presentia uidebantur, stabam in rotundo monticulo iuxta Rauonem inter arbores florigeras et audiebam iocundissimas et uariabiles phylomenarum uoces, sicque recreabam animam post laborem. Cum autem sic starem et infra mentis archana plurima reuoluerem, ecce uirgo in uestitu deaurato circumamicta uarietatibus ex insperato comparuit, quam natura in omnibus taliter perpoliuerat, ut nulla in ea deformitas compareret; ad modum siquidem regine preciosam habebat coronam, regale sceptrum in manu dextra dominabiliter deferendo. Uenerat equidem a finibus terre, ut singulorum curialitatem et sapientiam scrutaretur. Hanc intuens facie hilari et iocunda, dixi ut precipere dignaretur. Illa uero non interrogata firmiter asseruit se deam esse Uenerem, addendo pariter cur salutationes et delectabilia dictamina non fecissem, que uiderentur ad usum amantium pertinere. Stupefactus, ad hec assumpsi stilum propere et hoc opusculum incepi, quod *Rotam Ueneris* uolui nominare, quia cuiuscumque sexus uel condicionis homines amoris ad inuicem uinculo colligantur, tamquam rota orbiculariter uoluuntur et pertimescunt omni tempore plurimum, quoniam perfectus amor continuum parit assidue timorem. Preterea placuit michi uirgineum chorum a dextris Ueneris collocare, uxoratas, moniales, uiduas et defloratas ponere a sinistris; sub scabellum uero pedum ipsius, uniuersas ab istis inferius constituo, quia in eis turpissima est uoluptas et iocundatio nulla. Ponam in genere breuiter de omnibus exemplum, ne prolixitas auditorum pregrauet aures. Quecumque igitur sit, his generalibus poteris salutationibus uti: *Nobili ac sapienti domine S., morum elegantia decorate, I. salutem cum promptitudine seruitii*; uel aliter: *Nobilissime ac sapientissime domine G. de Castelnouo, I. se ipsum totum*; uel aliter: *Inclite ac magnifice domine B. comitisse, forma et morum elegantia decorate, I. de Porto salutem et promptum in omnibus seruitium*, uel: *salutem cum fidelissimo seruitio*, uel: *salutem et quicquid potest*, uel: *salutem et si aliquid ualeret salute preciosius inueniri*, uel: *salutem et quicquid fidelitatis et seruitii potest*. Iste quippe salutationes locum habent, antequam aliquis percipiat quod affectat. Postquam uero suum compleuerit desiderium, hoc modo salutabit amicam: *Anime sue dimidio pre cunctis mortalibus diligende B., amice dulcissime, I. se ipsum totum*, uel: *quicquid sibi affectat*, uel: *salutem cum diligentissimi amoris perseuerancia*, uel: *cum indissolubili uinculo amoris*, uel: *salutem cum sincerissimi amoris uinculo*, uel: *salutem cum perpetui amoris constancia*; uel aliter: *Forma, sensu, genere decorate M., amice dulcissime, I. quicquid amoris potest*, uel: *se ipsum et sua*; uel aliter: *Anime sue dimidio et suorum occulorum lumini B., formosissime amice sue, I. animam et corpus et si plura posset*, uel: *quicquid habet et habere uidetur*, uel: *se ipsum et sua*; uel aliter: *Gloriosissime ac preciosissime domine B., amice dulcissime, O. salutem et illud ineffabile gaudium mentis, quod aliqua uoce uel actu exprimi non potest*; uel aliter: *Super aurum et topazion relucenti domine C., amice dilectissime, I. quecumque potest et si ultra posse ualeret aliquid inuenire*. Consueuerunt autem quidam ponere rusticanam et ridiculosam salutationem, qua forte posset quandoque beniuolentia captari. Hoc enim est: *Amice dulcissime G., forma et morum elegantia redimite, I. tot salutes et seruitia, quot in celo fulgent sidera, quot in arboribus folia et quot arene circa maris littora*. Et nota, quod fere omnes mulieres appetunt semper de pulcritudine commendari, etiam si fuerint deformes, unde tam in salutationibus quam in cunctis epistole partibus te oportet beniuolentiam a pulcritudine captare. Utaris igitur superlatiuis et insistas commendationi, quia muliebris condicio huiusmodi laudibus cicius inflectitur et inclinatur. Ponas igitur quandoque *sapientissime*, quandoque *nobilissime et illustrissime*, si nobilis fuerit, quandoque *amatissime* seu *splendidissime* uel *lucidissime* aut *iocundissime*. Ex hiis autem salutationibus poteris trahere omnes modos salutandi amicas pro amicis et amicos pro amasiis, si uoluere sciueris et mutare mutanda. Nec est aliud necessarium, in mutatione, nisi ut permutes adiectiua per sexus et, ubi posuisti femininum genus pro mulieribus, ponas masculinum pro uiris. Et licet uiri non tantum laudari appetant, de huiusmodi lasciuiis plurimum letantur. Set uidetur michi, quod omnia offitia preter miliciam sunt in salutationibus tacenda, quia hoc ineptum uideretur, ut alicuius clerici dignitas uel negotiatoris officium a muliere aliqua diceretur. Nec etiam ipsi debent, cum scribunt mulieribus alicuius lasciuie causa, suas dignitates uel officia nominare, quia male cum antecedenti concordaret illatum et sic per consequens epistola deluderetur. Clerici autem, qui frequenter super nature incudem feriunt cum malleo repercussorio nec ualent motus renum de facili refrenare, ponant in salutationibus aliqua occulta signa, que propria nomina sub ymagine representent. Et est notandum, quod tam mulieres quam uiri, cuiuscumque sint ordinis uel conditionis, debent epistole titulum in huiusmodi lasciuiis taliter occultare, quod si littere ad aliquorum manus peruenerint, nequeant de facili cognosci. Decursis breuiter salutandi modis, qui possunt ad usum amantium peruenire, duxi quedam narrandi genera ponere generaliter in exemplum, ut dictatores quilibet preparatoria inueniant in dicendo. Set distinguenda sunt amandi tempora et amantium genera. Quidam enim amare incipiunt aliquas nec tamen cum eis colloquium habuerunt; quidam autem post colloquium et paruam familiaritatem amorem quarundam requirunt; quidam enim illas amare appetunt, quas nunquam uiderunt. Tria igitur sunt tempora, in quibus hec omnia fiunt. Amantium uero genera sunt duo: laicus uidelicet et clericus. Item laicorum alius miles, alius pedes. Item militum alius rex, alius dux, alius princeps, alius marchio, alius comes, alius procer, alius uauassor. Item peditum alius ciuis, alius burgensis, alius negotiator, alius rusticus, alius liber, alius seruus. Clericorum itaque alius prelatus, alius subditus, quia non sunt distinguende omnes clericorum species, ne amoris iura ledantur. Ceterum si uellem secundum uniuscuiusque uitam et conditionem genera ponere narrationum, primo deficeret tempus quam sermo. Ergo sicut humane conditionis natura communis est, ita communia ponam exempla et transcurram opus utiliter inchoatum. Cuiuscumque igitur conditionis aut ordinis sit ille, qui amare desiderat, aut amat, quam non habuit, aut illam, quam habuit set nunc facta est inter eos amoris alteratio aut illam, quam nullo tempore uidit. Ab istis igitur tribus temporibus duos narrandi modos ad usum amantium assumam. Primus est ante factum, secundus post factum. Quicunque amorem alicuius mulieris habere appetit, debet uenatiuas adulationum blanditias premittere, promittendo que numquam facere posset, quia sic dicit Ouidius: *nil enim promittere ledit*. Inprimis namque taliter potest amator exordiri, narrare atque petere illi, quam desiderat habere: *Cum inter gloriosos puellarum choros uos nudiustertius corporeis oculis inspexi, apprehendit quidam amoris igniculus precordialia mea et repente me fecit esse alterum. Nec sum id quod fueram nec potero de cetero esse. Nec mirum, quia michi et uniuersis procul dubio uidebatur, quod inter omnes refulgebatis tanquam stella matutina, que in presagium diei auroram polliceri uidetur. Et dum subtiliter inspicerem, quanta uos gloria natura dotauerat, in amiratione deficiebat spiritus meus. Capilli siquidem uestri quasi aurum contortum iuxta coloratissimas aures mirifice dependebant. Frons erat excelsa et supercilia sicut duo cardines gemmati, oculi uelut stelle clarissime refulgebant, quorum splendore membra quelibet radiabant. Nares directe, labra crossula et rubencia cum dentibus eburneis comparebant, collum rotundum et gula candidissima se directe inspiciendo geminabant pulcritudinem, quam nunquam credo potuisse in Helena intendi. Pectus quasi paradisi ortulus corpori supereminebat, in quo erant duo poma uelud fasciculi rosarum, a quibus odor suauissimus resultabat. Humeri tamquam aure a capitella residebant, in quibus brachia sicut rami cedri erant naturaliter inserta. Manus longe, digiti exiles, nodi coequales et ungule sicut cristallum resplendentes totius stature augmentabant decorem. Uerum quia primo deficeret commendator quam pulcritudinis immensitas, stilum uerto ad sapientie uestre magnitudinem, de qua non possum non amirari; quia multe sunt, que, licet conuenienti pulcritudine gaudeant, non tamen sapientia decorantur. Sunt et alie, quibus sapientia fuit nature munere concessa et forma corporis denegata. Set in uos ita omnia sine defectu aliquo confluxere, quod multotiens oppinio me in hanc trahat sententiam, ut existimem uos aliqua deitate potiri. Magnitudini tamen uestre suppliciter suplico, ut michi uestro famulo dignemini precipere, quia paratus sum me ipsum et mea uestre in omnibus exponere uoluntati*. Et nota, quod hec epistola potest in unius diccionis permutatione taliter uariari, quod cuilibet uirgini, maritate, uidue, moniali et deflorate transmitti potest, scilicet ut, ubi dicitur in principio *puellarum*, dicatur *dominarum*; nam et monachas debes tam in salutationibus quam in cunctis epistole partibus *dominas* appellare, quia, si diceres *monachas* uel *moniales*, pocius ad earum spectaret uituperium quam honorem, unde in Alemania fere ab omnibus *domine* appellantur. Est etiam notandum, quod talis epistola non debet transmitti cuilibet, set magnis et sapientissimis dominabus. Preterea sciendum est, quod unaqueque mulier, cuiuscumque ordinis uel conditionis sit, negat in primis, quod facere peroptat, unde si aliquo modo mittenti rescribere uelit, intelligas ipsam concedere uelle, licet hoc deneget uerbis. Ad quod notandum est, quod quinque sunt cause, quibus mulier denegat, quod postulat amans: prima est ex quadam occulta natura, quia naturaliter omnibus inesse uidetur primo negare quesita; secunda, ne, si propere tue condescenderet uoluntati, crederes illam fore communem; tertia, ut postulanti dolcius esse uideatur, quod sibi fuerat longo tempore denegatum; quarta, ut expectet sibi aliquid elargiri, antequam consenciat postulanti; quinta, quia sunt plurime, que concipere pertimescunt. Unde aliqua sic scriberet mittenti et poneret simpliciter titulum cum salute; posito autem titulo, sic procedere posset: *In epistole tue serie stilum fatigasti pro nichilo, credens per quedam adulancia uerba et pulcritudinis mee commendationem beniuolenciam captare, set nichil est, quod credis, et semina mandas arene. Tuo siquidem seruitio non indigeo nec uolo quod de cetero michi talia mittere presumas*. Hac siquidem epistola perpendere poterit amans quod suum procul dubio desiderium adimplebit. Unde iterato sibi talem epistolam transmittat: *Uestrarum litterarum significatum animam pariter et corpos letificauit. Et licet dixeritis me stilum fatigare pro nichilo, credo tamen quod me respicere dignabimini, et si non placuerit ut uiuam, precipiatis ut moriar sicque post mortem fruar gaudiis paradisi*. *De tua importunitate non possum non amirari, cum iam penitus denegauerim, ne michi litteras uel aliquid transmittere auderes; et nunc sic me solicitas, ut me credas alterabilem esse. Set non reperitur nodus in sirpo, et flos mirice permanet inuiolabilis, nec est feno similis, quod secatum facile arescit. Uidisti forte uirgulta in deserto et complacuerunt tibi pomeria Damasci. Set non omne quod placet potest, ut credis, haberi*. Huiusmodi siquidem prouerbia, occulte ratiocinationes, similia et similitudines faciunt plurimum ad usum amandi. Ponantur igitur in talibus iocunde transumtiones et prouerbia, de quibus possit multiplex intellectus haberi, quia non modicum faciunt amantium animos gratulari. Et non solum milites et domine, uerum etiam populares iocundis quandoque transsumptionibus utuntur, et sic sub quodam uerborum uelamine uigor amoris intenditur et amabile suscipit incrementum. Transumitur enim mulier quandoque in solem, quandoque in lunam, quandoque in stellam, quandoque in palmam, quandoque in cedrum, quandoque in laurum, quandoque in rosam, quandoque in lilium, quandoque in uiolam, quandoque in gemmam uel in aliquem lapidem preciosum; uir autem transumitur quandoque in leonem propter fortitudinem; quandoque in draconem propter incomparabilem excellentiam; quandoque in falconem propter uelocitatem. Infinitis autem modis fiunt huiusmodi transumptiones nec possent de facili numerari. Set uidendum est, quid sit transumptio. Transumptio est positio unius dictionis pro altera, que quandoque ad laudem quandoque ad uituperium rei transumpte redundat. Et est notandum quod omnis transumptio est largo modo similitudo; set non conuertitur. Ceterum dictator ita debet esse prouidus in transumendo, ut semper fiat quedam similitudo uocis uel effectus in trasumptione. Nam si mulierem transumeres in quercum, non esset iocunda transumptio; et si diceres: *collegi glandes* pro effectu amoris alicuius, turpiter transumeres, quoniam glandes cibaria sunt porcorum. Set si poneres *palmam* pro muliere et *dactilos* pro amoris effectu, bene transumeres; quoniam palma est arbor famosa et dactili dulcedinem exibent per gustum. Item, si uirum transumeres in canem, turpiter transumeres, nisi eum uelles taliter dehonestare. Uerum, quia meum propositum impediretur, pretereo sub quodam silencio de transumtione; set alias de ipsa specialem proposui facere tractatum. Reuertar igitur ad propositum et respondebo pro amante superiori epistole hoc modo: *Si regnum essem adeptus et regali diademate coronatus, non tantum foret gaudium cordi meo innatum, quantum de uestrarum litterarum tenore percepi. Scio quidem, quod nodus non reperitur in sirpo, id est macula non reperitur in facundissimo eloquio uestro; et flos mirice permanet inuiolabilis, idest uestre dilectionis sinceritas non potest aliquatenus uiolari. Ego autem sum fenum, quod secatum facile arescit; et nisi uelitis me rore uestre gratie irrigare, minus etiam quam fenum aridum potero dici. Uidi tandem uirgulta et complacuerunt pomeria Damasci, et licet habere nequeam quod placet, magnitudinem tamen et curialitatem uestram suppliciter exoro, ut michi fidelitatis mee intuitu hoc donarium conferatis, uidelicet quod me instruere dignemini, quo tempore uobis mei cordis secreta ualeam aperire*. *Credis forte, quod labor improbus omnia uincat, et pulsanti omni tempore aperiatur; set incerte sunt uie hominum et uane cogitationes eorundem, cum res cuiusque in talibus magis casu et fortuna regatur quam premeditata dispositione. Nolens tamen preces tuas ex toto contempnere, ne in desperationis laqueum traharis, consulo ut in die festo, cum domini et matrone templum dominicum uisitant, prohicias infra meum pomerium falconem et subito postea currens a familiaribus domus tuam repetas auem. Ego uero illam tibi faciam denegari, diceturque tibi ab ancillis: *recede, non enim tuum est, quod queris*. Ad istam siquidem contemptionem te uocari faciam, sicque michi tui cordis archana poteris aperire*. Quid plura? Pono, quod amans iam perfecit quod optabat, unde potest et debet ex postfacto aliquas iocundissimas ei litteras destinare. Consueuerunt autem amantes ad maiorem delectationem dicere se uidisse per sompnium quod fecerunt, unde talem amator potest epistolam destinare: * *Dum medium silencium tenerent omnia et dies iocundissimo tempore ueris suum perageret cursum, causa uenandi quoddam intraui pomerium, infra quod duo riuuli decurrebant. Erant enim ibi arbores florigere, inter quas dulcissimus phylomenarum cantus undique resonabat. Fatigatus, modicum sub frondosa pinu quieui et cepi firmiter dormire. Cum autem sic quiescerem, ecce comparuit uirgo speciosissima, cuius pulcritudinem non posset aliquis designare. Aprehendit me per manum et cepit mecum aliquantulum residere. Utebatur primo suauissimis eloquiis et coloratis prefationibus in dicendo; post multa siquidem uerba, plicatis brachiis, me suauiter strinxit et suis rubentibus labellis mea suauius comprimens contulit michi basia ineffabilia. Post hec, iocundiora et iocundissima exercendo, que mille modis gaudium geminauerunt, introduxit me tandem in cubiculum suum, quod fulcitum erat floribus et malis stipatum. Erant ibi cardines eburnei cum capitellis aureis, parietes cristallini cum celatura uaria, sicque radiabant ex gemarum fulgoribus, ut michi uideretur esse in paradiso deliciarum. Superueniente demum aurora, me sub eiusdem arboris umbram reduxit et, repetitis amplexibus me innumerabiliter astringens, angelicum michi contulit *aue*. A sompno quidem tam glorioso salutationis alloquio excitatus, duxi uestram in hac parte sapientiam consulere, ut uestris michi litteris dignemini somnium explanare*. *Iocundari potestis et infra uestre mentis archana inenarrabiliter exultare, quod tam preciosum uobis comparuit sompnium, in quo desideratissimos amplexus, basia iocundissima et cetera que secuntur magnifice recepistis. Nam, si bene memini, eadem die ad eiusdem arboris pedes me recolo sompniasse, quod uos ibidem uideram hec omnia facientes. Ab ea siquidem hora excogitaui sedula, quomodo uestre magnitudini possim in omnibus et per omnia complacere. Uerumtamen interpretari sompnium non ualeo, nisi mecum sub eadem arbore iterum quiescatis. Properate igitur ad eundem locum post solis occasum, quoniam ibi proposui explanare sompnium et refferre plurima, que litteris non audeo annotare*. *Speciosa forma pre filiabus hominum, grates decem milia ex parte uestri fidelissimi habeatis, scientes procul dubio, quod uestri amoris uinculum me tenet indissolubiter colligatum, unde quicquid precipere placet, paratus sum effectui mancipare*. Pone, quod ista nupserit alii nec uelit eum ulterius diligere, unde illi taliter scribit: *Amoris uestri uinculum per effectum operum dissoluatur, quoniam nupsi uiro, qui me maritali annulo subarrauit, cinxit collum meum lapidibus preciosis deditque uestes auro et gemis plurimum renitentes, unde non possum nec debeo tecum more solito iocundari*. *Plorans ploraui nec plangere desistam et in tenebris meum straui lectum, quia obscuratum est michi candelabrum, quo uidebar inter gloriosas militum cateruas multimode refulgere: unde sciatis, quod si montes et maria cum uiro uestro transiueritis, sequar uos, ut quandoque saltem uidere ualeam desiderium anime mee*. Pone, quod antequam nubat, efficiatur grauida, unde taliter scribit amasio suo: *Eram in domo patris mei tenera et in utriusque parentis conspectu plurimum amabilis, quando per uenatiuas adulationum blanditias me traxisti minus prouide in laqueum deceptiuum. Nunc uero non audeo alicui propalare mei uulneris causam, et tamen scitur in platheis, quod gessimus in absconso; uultus pallet, tumescit uenter, reserantur claustra pudoris; fama plebescit, laceror assidue, subiaceo uerberibus, requiro mortem, unde non est dolor similis meo dolori, quia famam et honorem cum florem uerginitatis amisi. Nam ad inenarrabilis anxietatis augmentum factus es michi penitus alienus, nec illius aliquatenus recordaris, cui maria promittebas et montes et uniuersa, que celi ambitu continentur. Similibus enim laqueis auceps decipit aues et piscis ex pelago tali trahitur hamo. Sed nil prodest michi, quod reffero, quoniam qui ex alto cadit, inremediabiliter corruit, et frustra remedium queritur, ubi periculum precurrit. Succurre michi, queso, tandem, et si non uis prebere iuuamen, inspicias saltem, quomodo pro te morior, et utinam morerer! Quia minus malum esset mori, quam uiuere omni tempore cum pudore*. *Antequam uxorem acciperem, dedignabaris me recipere in uirum; nunc autem, qua ratione tue possem condescendere uoluntati, cum uxorem habeam elegantissimam et multimoda pulcritudine decoratam? Cessa igitur a talibus et tecum hec uerba retracta, quoniam alium credo esse in causa, qui tuam nauem fecit ad portum ignominie deuenire*. Pone, quod aliqua uirum uel amicum habeat, qui abiit in regionem longinquam, nec reuerti procurat, unde sibi talem epistolam potest destinare: * *Expectans expectaui desiderium meum, alteram mei corporis partem, oculorum meorum lumen, primum dilectum et amicum, et iam lapso quinquennio soliuaga permansi, credens illum uidere corporeis oculis, sine quo nichil uideo nec uidere potero, nisi michi sue presentie contulerit claritatem. Rediit ad Noe columba per fenestram, ramum uirentis oliue in signum leticie reportans. Reuertatur, queso, dilectissimus meus, ut illam faciat uiuere, que pro illo moritur nec mori potest. Alioquin faciam sicut turtur, que suum perdit maritum, ad instar cuius amaui semper et amare peropto. Illa quidem postea non sedet in ramo uiridi, set gemit in sicco uoce flebili iugiter et aquam claram turbat, cum appetit bibere, nullumque nisi mortis prestolatur solatium. Sic ego uiuam sicque moriar, si uestra desiderabili non potero presentia potiri*. Qualiter debeat aliquis mulieribus desuadere, ne habitum accipiant monachalem: *Uox turturis immo potius cuculi audita est in terra nostra et resonuit, quod huius seculi honore deposito habitum proposuisus recipere monachalem et in claustro cum gibbis, claudis, nasicuruis et strambis mulieribus ducere uitam. Que igitur uobis gloriare seruabitur, cum uos accendere lampades, pulsare tintinabulum, reuoluere libros et cantare altis uocibus *Alleluia* oportebit? Nam cum uidebitis puellas plurimas uestimentis preciosissimis exornatas, que uobis non possunt in pulcritudine coequari, stare cum militibus in choreis et cantare in timpano et choro *Palma nata paradisi redimita floribus*, in uestimentis nigris cantabitis *Requiem eternam*, gracitando psalmos cum inueteratis! Desistatis igitur a tali proposito, quoniam paratus sum, quandocumque placet, uos recipere in uxorem*. *Diu excogitaueram, qualiter possem euadere, ne habitum susciperem monachalem. Set pater mens hoc me facere compellebat nec inueniebam aliquem, qui michi super hoc uellet consulere, unde trisus erat anima mea usque ad mortem nec poteram uiuere sine dolore. Placet igitur michi consilium uestrum et parata sum uestre in omnibus obedire uoluntati. Quapropter amiciciam uestram attentissime deprecor, quatenus in proxima nocte ad monasterium, cum primo tintinabulum pulsatur, propere accedatis, quia uobiscum ueniam, quocumque placebit*. * Respondet monialis, quando petitur pro amica: * *Cum Illi sim desponsata, cui angeli seruiunt, et in primo prophessionis uoto uirginitatem meam celesti Sponso compromiserim, miror, quod me audes querere in amicam et presertim, cum uirginitatis portem signum in uertice, uelum uidelicet nigrum, quo innuitur me quandam speciem assumpsisse mortalitatis, unde tibi ac omnibus deberem secundum carnis deloctationem procul dubio displicere. Set, ut uideo, sic te illaqueauit persuasio diabolica, quod nullius uiri lectum uiolare pertimesceres, ex quo Altissimi sponsam exquirere non pauescis; set incunctanter scias et nullatenus dubites, quod tue persuasiones contra me non preualebunt. Et si dares que habes et que habere non posses, in uanum laboras et semina mandas arene*. *Si per uelum nigrum intelligatis mortalitatem aliquam assumpsisse, eadem uobiscum desidero mortalitate potiri et famulari uobis, donec simul aliquantulum reuiuamus. Set de auaricie uicio merito reprehendi poteritis, si michi mortis uestre denegaueritis particulam. Ex quo uitam meam in uestra constituo potestate. Et licet uelum sit nigrum, sub eodem tamen menbra lacte candidiora intueor, unde mille, immo decem milia traho suspiria, quod non possum illa gloria perpotiri. Ex eo enim, quod asseritis uos Illi esse desponsatam, cui angeli seruiunt, et eidem uestram compromisisse uirginitatem, dimittere non debetis, quin mee condescendatis uoluntati, quia celestis Sponsus animam, non carnem requirit, unde dicitur: *celum celi Domino, terram autem dedit filiis hominum*. Super eo uero, quod me dicitis persuasione diabolica sic esse uinculatum, quod nullius uiri lectum uiolare pertimescerem, ex quo Altissimi sponsam exquirere non pauesco, respondeo taliter, quod multo fortius illius uiolarem thorum, qui meos parentes et consanguineos interfecit, qui dat pluuias, grandines et tempestates, quam alicuius uiri terreni, qui paucos uel nullos offendere potest*. *Uerba tua super mel et fauum michi dulcia fuerunt nec audeo denegare quod postulas, quoniam necessarium proponis et irrefragabile argumentum. Uenias igitur et cupitis fruamur amplexibus, conferendo pariter grata, graciora et gratissima basia, que dulciter permisceri solent, labella suauiter comprimendo. Quod autem sequitur, sit secretissimum et fingamus nos ad inuicem pro re aliqua rixari, quatenus nostri amoris integritas occultetur. Hoc tandem amicicie tue precipere proposui, ut si Sponsus meus te aliquo tempore molestauerit, in me penam refundas, sciens quod, quandocumque potero, dabo ubi locum, ut tuam ualeas iniuriam uindicare*. Matrona mittit litteras alicui, qui eam dilexit, set nunc est ab eo derelicta pro quadam domicella: * *Si amoris iura diligencius inspiceres, non dimitteres grana pro paleis neque rem solidam pro uolatili, quoniam qui teneram diligit puellam, fructus degustat acerbos neque naturalem percipit saporem, qui uuam premere satagit, antequam sit matura. Set scio, quod illas diligere consueuisti, que suas facies cerusa et unguento citrino dealbant, que rubent ex appositione bambacelli et florere uidentur ex coloribus appositis, unde uniuersis deberent plurimum displicere, quia furtiuus est color, qui non prouenit a natura. Est etiam aliud, quod te deberet a talium amore diuellere, quia neminem nisi pro munere diligunt et illam, quam tibi credis esse specialem, plures, immo plurimi abutuntur, sicque communis est terminus, que speras fore discretum. Reuertere ad me igitur et more solito gloriemur, quia in rebus necessariis nullum patieris defectum*. Pone, quod aliqua uxorata uelit ad se uocare suum amicum, quando maritus est absens: *Transmisi uobis uiolas, nunc autem fasciculum destino rosarum, quoniam amicitie uestre superlatiuis laudibus conueniunt flores, fructus et frondes. Recessit enim aquilo, ueniat igitur auster, intret ortum meum et faciat illius aromata suis flatibus redolere*. Nunc loquitur Uenus uniuersis mulieribus hoc modo: *Iocunda sunt uobis uerba in Rota nostra proposita, quibus amantes ualent se ad inuicem uisitare suorumque cordium reuelando secreta. Nos autem in eminentiori amoris specula consistentes, quendam in hac parte considerauimus defectum, quem ex officio nostro uolumus in integrum supplere; uidelicet docere uos proposuimus inuenire oportunitatem amandi et per quas personas hoc facere possitis, unde breuiter hanc uos regulam doceo, que non fallit: matrone per se ipsas, moniales et uidue sub obtentu religionis, uxorate per matronas et matres et ancillas et puelle per omnes supradictas possunt multimode lasciuire. Item est notandum, quod non est aliquis adeo sagax, qui mulieris propositum ualeat omni tempore impedire*. His dictis dampnauit Sardos et uniuersos, qui zelotipie uitio proscribuntur addendo pariter, quod quicumque dubitat et uult sibi conscius esse, cornutam adipiscetur procul dubio coronam, in qua scribetur cuculi uersus et depingetur cucurbita ortulana. Finito siquidem generali edicto abiit dea Uenus, nec dico, quod taliter abierit, ut non sit ubique potencialiter presens. Ego autem solus remansi et cepi cogitare mecum omnia, que causa lasciuie conscripseram, et uereri plurimum, ne forte moderni et posteri me crederent nimis fuisse lasciuum, unde opus destruere proposueram, ne ad aliquorum audientiam perueniret. Condescendi tandem amicorum precibus et Rotam omnibus concessi Ueneris, quam feceram causa urbanitatis. Unum tamen uolo uniuersos et singulos scire, quod plus michi semper placuerunt uerba quam facta, quoniam gloriosius est in talibus uiuere in spe quam in re, secundum sententiam serenissime Capuane. * Quedam obliuioni tradideram, que non duxi sub silencio preterire, quoniam in eis subulis et ardua est rhetorica, unde uix potest imbeccillitas ingenii humani rem pre magnitudine intueri. Inter cunctos equidem amantium gestus hec sunt diligencius et exquisicius contemplanda, uidelicet quid sit nutus, quid indicium, quid signum, quid suspirium, quomodo ista se habeant et qualiter permisceri possunt. Nutus est quidam preambolus amoris nuntius, qui quodam inenarrabili actu cordium secreta reuelat; uel nutus est quedam ymago amoris, que representat, quid iam fecerint amantes aut quid facere uelint; uel nutus est ueri uel falsi amoris indicatiuus, quia multotiens per ipsum plurimi trahuntur in laqueum deceptiuum. Fit enim actu, quando mulier in momento aperit dextrum uel sinistrum oculum subridendo, unde amatorum cordibus quoddam inenarrabile gaudium nascitur, pro quo extra se ipsos multociens traducuntur, et hoc magis proprie dicitur nutus. Fit etiam actu, uidelicet quando mulieres digito, qui uocatur index, albissimam gulam demonstrat, unde amantes amoris igniculo comburuntur. Fit etiam actu, quando ille, que pulcros habent capillos, manum circa tempora ponunt, subleuando drapellum uel bindam, ut amantes respiciant pulcritudinem capillorum, unde ad amorem non modicum prouocantur. Fit etiam actu, quando mulieres brachia extendunt, reuoluendo pelles et permutando, ut amatores statum respiciant et personam, unde amoris uigor mulumode augmentatur. Mulus autem modis fit nutus actu, quos numerare non possum propter consuetudinum diuersitatem. Nam sagaces mulieres in choreis saltantes faciunt nutus, licet ab omnibus percipi non possint. Fit autem actu quandoque in eleuatione capitis, quandoque in declinatione, risu, manu et passibus tortuosis. Inditium est quedam latens reuelatio secreti, per quam indicatur nobis, quid facere debeamus, uerbi gratia: quedam enim formosa monialis uidit iuxta ianuas templi transire amasium suum, unde statim accepit librum et incepit canere: *sol fa mi re, sol fa mi re, sola sum, sola sum*. Hoc enim erat inditium quia indicabatur ei per tales uoces, quid facere deberet. Est enim differentia inter nutum et inditium, quia nutus fit multum latenter, indinum aliquantulum expresse. Item nutus fit tantum actu, inditium uero actu et uoce. Item est notandum, quod omnis nutus est largo modo indinum, quoniam per ipsum semper aliquid indicatur, set non conuertitur. Inditium enim dicitur, quando mulieres frequenter aliquos nominant, quia indicatur, quod eos diligant uel diligere uelint. Inditium est, ut si aliquis frequentet horam alicuius mulieris et ultra quam consueuerit se incipiat perpollire, quia indicatur, quod eam habeat uel habere affectet. Innumerabilibus enim modis tam actu quam uoce fiunt indicia, quorum diuersitatem non posset aliquis plenarie assignare. Est et notandum, quod omne indicium est coniectura. * Signum est, quo secretum quandoque perpenditur, ut cum aliquis uel aliqua pallet uel rubet repentino motu, pro quo significatur uerecundia uel ira. Et non accipio hic signum, nisi quantum pertinet ad amorem, quoniam signi acceptiones infinite sunt. Preterea largo modo potest signum indicium dici et econuerso. Suspirium est passio anime innata ex spirituum suspensione; uel suspirium est ingens inspiratio cum uehementi spirituum suspensione; uel suspirium est uehemens spirituum passio ex ualida cogitatione; uel suspirium est repentinus et inopinatus spirituum sonitus proueniens ex anime labore. Dicitur autem suspirium a spirituum suspensione, quoniam cum anima reducit ad memoriam felicitatem quam habuit aut doloris immensitatem uel immensum gaudium seu contrarium uel futurum incomodum, suspenditur spiritus, quia constringitur cor ex eo, quod anima obliuiscitur uirtutis operatiue, unde quando cor incipit postmodum dilatari, reuertitur spiritus ad principalem sedem, et ex ipsa reuersione oritur quidam sonus, qui suspirium nominatur. Uerumtamen sunt quam plures, qui ex praua consuetudine uel morbo suspirant. Mulieres autem quandoque suspirant, ut decipiant amatores. Nam et ipse multociens suspiriis deluduntur. Suspiria quidem largo modo possunt dici nutus, inditium et signum. Porro per suspirium plurima indicantur. Profecto, cum quidam miles non longe a quadam uirgine sederet, uehementer suspirauit; interrogatus tandem ab ea, quare suspirauerit, respondit: *Non audeo uobis mei cordis desiderium aperire*. Illa uero notabile sibi uerbum proposuit dicens: *Non uidetur habere uirilem animum, qui mulieri suam dubitat patefacere uoluntatem, dummodo loquendi oportunitas adsit*. Licet autem plura, que lasciuiam ostendere uidentur, in hoc opere posuerim, non tamen est credibile me fuisse aut uelle fore lasciuum, quia Salomon, qui meruit assistrici Dei, id est eius sapiencie, copulari, multa posuit in Canticis canticorum, que secundum litteram magis possent ad carnis uoluptatem quam ad moralitatem spiritus trahi. Ueruntamen sapientes dubia in meliorem partem interpretantur, dicentes sponsam uel amicam Ecclesiam fuisse, sponsum Iesum Christum. Credere igitur debetis, quod Boncomus non dixit hec alicuius lasciuie causa, set sociorum precibus amicabiliter condescendit.