dante-verification/testi_1/GuidoFaba_epistola33.txt

1 line
478 B
Plaintext

Ad ciuitatem Bononie singuli uenientes ut scientiam diligant et honorem acquirant, honeste uiuere debent et prudenter morari, quia macula que in scholis contrahitur, postea de facili non lauatur. Unde propter honorabilitatem nostri communis terrarumque scholarium qui Bononie sunt et erunt, M. de quo agitur nostrum ciuem ad terram uestram remittimus, a qua se temere separauit, ut ibi per moram purget fugam, et per satisfactionem condignam euitet omnem infamiam, sicut decet.