1 line
1.1 KiB
Plaintext
1 line
1.1 KiB
Plaintext
Quanta gloria prefulserit usque ad hec tempora ciuitas Florentina, fama nuntia ueritatis longe lateque triumphaliter predicauit. Nunc autem, retrorsum abiens, inimici malitia suggerente, sic miserabiliter est conuersa, quod affligitur uniuersitas amicorum in eius angustiis. Nam, ut de multitudine pereuntium taceamus, partem ipsius non modicam ignis terribilis iam consumpsit, secundam partem ex alto machine proiicientes lapides confregerunt, tertiam uero modo simili destruere nitimur incessanter; de quo, licet pro multis multipliciter sit dolendum, speciali tamen dolore mouemur, uidentes nos in tribulatione tanta positos dilectioni uestre non posse succurrere, et quosdam ob id inspicientes ex aduerso insurgere ut leones, qui alias mansueti starent ut agni, nec presumerent talia cogitare. Quam ob rem amicitie uestre consulimus et suademus ut, iniuriam callide dissimulantes et in quantum expedit tolerantes, guerram pro uiribus euitetis prudenter, Florentie statum prosperum laudabiliter exspectantes, que rebelles edomitos sue dicioni subicere consueuit magna potentia et uirtute. |