dante-verification/testi_1/GuidoFaba_epistola14.txt

1 line
572 B
Plaintext

Euxaudiende sunt preces animo diligenti, quas informat caritas, et amor non deserit honestatis. Inde est quod magnificentie uestre litteras discretionis oculis insignitas debito recepimus cum honere, ipsarum continentiam tanto uelocius tantoque libentius effectu prosequente complentes, quanto sic per iustitie semitam incedebant, ut a ueritatis tramite non errarent. Pateat igitur uestre laudabili probitati, quod A. uestro ciui taliter fecimus amore uestro plenitudinem rationis, quod pro nostris conciuibus in petitionibus equitatis teneamini exaudire preces nostras.