dante-verification/testi_1/EpistolaXIII_1_7.txt

1 line
465 B
Plaintext

Sed habet imperitia uulgi sine discretione iudicium; et quemadmodum solem pedalis magnitudinis arbitratur, sic et circa mores uana credulitate decipitur. Nos autem, quibus optimum quod est in nobis noscere datum est, gregum uestigia sectari non decet, quin ymo suis erroribus obuiare tenemur. Nam intellectu ac ratione degentes, diuina quadam libertate dotati, nullis consuetudinibus astringuntur; nec mirum, cum non ipsi legibus, sed ipsis leges potius dirigantur.