1 line
2.9 KiB
Plaintext
1 line
2.9 KiB
Plaintext
Regi Angliae et aliis regibus, de morte Gregorii papae noni Uictorioso exercitu nostro Romanis finibus indidente, ad quos auiditate componendae pacis et uoto generalis discidii remouendi specialiter celsitudo nostra peruenit, publicus ad castra nostra rumor exiuit, quod die presentis mensis Augusti, G., Romanus pontifex, humanis est rebus exemptus, ut qui pacem et tractatum pacis recipere denegabat, ad uniuersalem dissensionem aspirans, ne ultoris Augusti metas excederet, qui Augustum offendere nitebatur. Reuera mortuus est, per quem pax deerat terris et uigebat discidium, et quam plures in mortis periculum incidebant, de cuius morte multa compassione dicimur, et licet contra eum dignum odio uomeremur, uelut ab eo manifestis iniuriis et euidentis inimicitiae persecutionibus lacessiti, gratum tamen compassio nostra duxisset, si diebus suis fuisset ab actore salutis idultum, quod reuerendam matrem nostram sacrosanctam Romanam Ecclesiam et Romanam sedem Imperii, cui Domino presidemus actore, in optata pace sopitis dissensionibus statuisset, et ortum de suo motu scandalum generale, quod ualde fuit modernis temporibus Christi fidelibus onerosum, suo tempore quieuisset. Sed, cum aliter prouisum fuerit in excelsis apud omnium conditorem, qui nouit in abscondito consilia malignantium, rebus dissidentibus prouidit ad clamorem Christiani populi consulendum et disponet in Apostolica Sede uirum secundum cor suum, qui sui predecessoris erronea corrigat et malefacta reformet, totius mundi paci prouideat et nos in maternam dilectionem Ecclesiae uiuificet et reformet. Ad quod uotis ardentibus et dolentibus animis totisque conatibus insudamus, ut, pacis amico et iustitiae zelatore in Dei Ecclesia substituto, ad honorificentiam noui patris deuotus filius assurgamus, dummodo predecessoris crimen et odium non sequatur, omnimodam beneuolentiam, deuotionem et patrocinium impensuri ad tuitionem Catholicae fidei et ecclesiasticae libertatis. Cum ad hoc, disponente Domino, Imperii sceptrum sumpserimus, et Romanum Imperium nostrum sit ad preparationem Euangelii preparatum, ut Catholicam fidem et matrem Ecclesiam a cunctis hostium incursibus nostrarum uirium conatibus eruamus, presertim cum ex Occidentalibus partibus Tartarorum hostis adueniat, qui destructis per quodcumque transitum habuerit regnis, et diuersarum multitudine gentium conculcata et copia populorum, funditus abolere satagit tam nomen quam cultores fidei Christianae, cui prouidentia noui patris Romani substituendi pontificis, assistente nobis potentia regum et principum orbis terrae, magnifice disponimus obuiare, assumentes fiducialiter causam Dei, qui nostros aufert de medio inimicos, ut expositas ad eius seruitium impedire nequeant uias nostras. Uos igitur diuinae prouisioni ac nostris affectibus deuoti et hylares assurgentes tam uestrorum proposita cordium preparetis ad pacem, quam armis necessariis corpora muniatis ad conterendam una nobiscum aduenientium hostium superbiam Tartarorum . |