1 line
2.9 KiB
Plaintext
1 line
2.9 KiB
Plaintext
De conuersatione ciuitatum Marchiae et de apparatu equorum et armorum faciendo Quod causae nostrae iustitiam dispensatio superna respiciat, potestis euidentium argumentorum experimento colligere, dum quamplures ex hostibus, qui diuitius communi modo non absque materialis gladii uibratione decertant, multi ex eis, ut culpas proprias penaliter doleant in laquei nostri capturam miserabiliter incidunt, et nonnulli, quos emulorum interdum suggestio perniciose subuertit, plenius estimantes misericordiam querere, expectare iudicium, ad sinum nostrae potentiae spontanei reuertuntur. Scitis etenim, qualiter hactenus aliqui Marchiani , ad falsas suggestiones magistri P. cardinalis et aliorum pseudoprophetarum euangelizantium uerbum guerrae, et fidei nostrae gestibus impudenter errauerint, et tam diu passi sint huiusmodi obumbratione deduci, quousque superstitiones et uitia seductorum, quae quae diutius latere non poterant, euidenter cognoscere potuerunt. Nuper autem fortunae nostrae proprietas, quae solet nobis placidis arridere, dum prouocat, et per sequentia signa placere gratanter, dum ingratitudinis uitio, quod promisit quantumlibet, uisa sit hactenus tergum nobis aliquando uertere, faciem tamen hylarem iucumdamque monstrauit, dum maior pars Marchia e, scilicet et ac ciuitates et precipue Ciuitas Noua, uelut antesignaria prosiliens et exurgens, suggestorum detectis fraudibus et uia cognita ueritatis, ad fidei nostrae cultum nouiter redierunt. Et ut erroris preteriti uitium uirtutis placida conuersione redimerent, ad fidelitatis semitam redire uolentes, uigili et tumultuoso conflictu facto cum hostibus, in signum reprobatae perfidiae fidei suae constantiam experti, multos de melioribus et aliisque rebellibus et cum eis talem generalem iudicem Marchia e aliosque famosos uiros nostri carceris excidiis aggregarunt, ex quo nobis fiducia certa promittitur, quod tota prouincia reducetur ad culminis nostri fidem, si tamen partes illas, ut credimus, potenter et magnifice requiramus. Nolentes igitur oblatam quasi nobis ad oculum de hostium conculcatione uictoriam negligi ab auctore, uos quos laborum nostrorum et oneorum expertes esse non sinimus, ad ipsius uictoriae participium inuitamus, fidelitati uestrae mandantes, quatenus, ex sapore rumorum huiusmodi, non solum causam letitiae, sed robur et animos assumentes, omnes et singuli ad requisitionem iustitiarii regionis ipsius, uos armis et equis, prout magnificentius unumquemque decreuit, preparetis, ut in estate futura cum felici excertu nostro, ad obtinendum de hostium depressione triumphum, sic potenter procedere ualeatis, quod ad retributionem munificam,quam propter hoc et alia uestrae deuotionis obsequia stabili mente concepimus, per efficaciam uestrorum operum libentius inducamur. Securos enim esse us uolumus, quod, sicut uestrorum quemlibet in nostris seruitiis uires et animos exercere uidebimus, sic in quemlibet liberalitatis nostrae dexteram proportionaliter extendemus. |