dante-verification/testi/PierDellaVigna_FidemEtDeuot...

1 line
1.8 KiB
Plaintext

Significat se iturum contra rebelles et animat in fide fideles, narrando magnitudinem sui excercitus Fidem et deuotionem nostrorum fidelium et quondam felicissimi patris nostri diuae memoriae recolendae, quam post eius obitum inuiolatam permansisse cognouimus et ad prosperum honorem nostrum nostraeque sublimitatis augmentum placidae successionis ordine ardentius hanelare, uolentes, eorum bonis exigentibus meritis, ad statum magnificum promouere, ut perseuerantiam fidelitatis uestrae nobis gratam et utilem cognoscatis, ecce quod ad partes Imperii pro exterminatione hostium uestrorum nostrorumque rebellium, qui maxime celsitudini nostrae noluerunt spontanei subiacere nec assistere nobis pro tranquillitate durabili conquirenda, cum felici et innumerabili exercitu nostro festini dirigimus gressus nostros. Quare dilectionem uestram monemus attentius et hortamur, quatenus uos armis et equis et aliis exercitui necessariis, prout tanti negotii cura deposcit, laudabiliter preparetis, non tamen necessitate aliqua exigente, sed ut propriis manibus de inimicis uestris, in eorum pertinacia commorantibus, gaudeatis ad uota recipere ultionem; procul dubio cognoscentes quod, si quos mandatorum nostrorum inuenerimus contemptores, de aduentus nostri terrore dumtaxat eos dispergi poteritis intueri, necnon qui a primo inuasionis nostrae impetu euadere uiderentur, receptaculis in quibus latent penitus destituti, desinente spiritu, animata corpora pro uolatilium et ferarum esca tamquam cadauera derelinquent, nisi diuina potentia aliquo insperato casu se, quod absit, processibus nostris opponat. Preterea de potentia nostri exercitus, non ampliato nomine ueritatis, sed potius angustato, uolentes uos reddere certiores in uerbo fidei, teneatis, quod nostrorum agminum fortitudo sexaginta milia militum electorum, quantumcumque fortius possent obsistere, non timeret.