1 line
3.9 KiB
Plaintext
1 line
3.9 KiB
Plaintext
Magistro massariarum suarum in Apulia, de ipsarum reformatione De tua fidelitate, prudentia et studio confidentes, te prouisorem massariarum curiae nostrae infrascriptorum locorum, scilicet et, duximus statuendum; tibi presentibus committentes, quod, recepto exemplo quaterni, qui est in Camera nostra de massariis ipsis pro seruitio nostro a tempore, quo facta sunt inuentaria in eisdem a procuratoribus curiae nostrae in Apulia presentibus et futuris, et exemplo eorum, quae receperunt et recipient de eisdem, dederunt et dabunt etiam annis singulis, mensisOctobris, annuatim, donec placuerit nobis durare presentem commissionem exinde tibi factam, instrumentis confectis de processibus eorumdem et inuentariis factis sollempniter de singulis rebus in massariis ipsis a tempore habitis et inuentis in inuentariis et quaternis redactis ad nostram curiam destinandis, uidebis et considerabis, in quibus eorum curia nostra augmentum seu diminutionem receperit, ut de augmento, quod celsitudini nostrae scribi uolumus, cuiuslibet diligentia commendetur. Etsi diminutionem inueneris in eisdem, indagabis quare contingerit, ut, ubi forte peste adueniente acciderit, procures ad id debitum et possibile remedium adhiberi. Quod, si diminutionem eamdem culpa seu negligentia massarii, qui preest, repereris contigisse, studeas eum inde conuincere coram aliis massariis conuicinis, iudice loci, ubi massaria fuerit, si habetur, uel iudice uicini castri seu loci in defectu predicti, et coram aliis bonis hominibus, presente altero de magistris procuratoribus curiae nostrae in prouincia constituto, si eiusdem culpae qualitas conuinci mansariis non poterit in predictis.Uideas etiam et diligenter inquiras de qualitate famulorum, quos singuli massariorum retinent, ne insufficientes habeant, uel superflua multitudine delectentur; item, si sunt bonae famae, fideles et solliciti circa seruitia sibi commissa fideliter exercenda; ne forte consanguinei sint massariorum et ne prodigalitate utantur, et ne defraudent curiam nostram in rebus uel animalibus quae custodiunt et eorum prouentibus; uel, ne prouentus possessionum uendant, uel aliis largiantur; uel ex cambio mala pro bonis recipiant in curiae nostrae dampnum. Uideas preterea, ne massarii ipsi possessiones nostrae curiae suae massariae proprie deditas usurpare presumant; si commendantias integre soluant; si possessiones excoli faciunt temporibus oportunis; si eorum fructus bene reponunt. Exquiras etiam a singulis eorumdem de quantitate seminis et uictualium recollectorum, ut sciatur per te si labores fructibus compensantur; si uinum in mundis et bonis uascellis et aptis reponunt; si domus procurantur et conseruantur ut decet, etsi reparatione indigent, et qua; et, si egent, instes apud massarios, quod faciant reparari. Etsi massariae ipsae munitae sunt lignis, palea et feno; si sunt in eis loca fertilia; si habeatur in eis sufficientia de apibus; si de surico, auena, mileo, panico, spelta aliisque leguminibus, bombice et canape, de quibus placet nobis, ut in singulis massariis debeant seminare; si de anseribus, gallinis, columbis, anatibus, caponibus et pauonibus similiter in competentem sufficientiam habeant; si de pennis ipsarum auium massarii faciant fieri lectos et quot.Per singulos requiras insuper eos de plantandis uineis, oliuis et aliis arboribus fructiferis in aptis locis massariarum ipsarum. Quod faciant fieri castratos, arietinos et caprinos et boues; defectos quos habent faciant inpinguari, ut, si presentes in Regno aderimus, ipsorum carnibus curia nostra uescatur, uel nobis absentibus, ex uenditione ipsorum nostrae curiae utilitas procuretur. Generales autem defectus, qui suppleri per massarios non ualebunt, significes per litteras tuas magistris procuratoribus curiae nostrae in Apulia, fidelibus nostris, quibus ex ipsis supplendis ad requisitionem tuam mandatum nostrum per litteras destinamus.Pro predictis autem omnibus adimplendis, sic te fidelem et studiosum exhibeas, ut proinde a maiestate nostra digna beneficia merearis. |