dante-verification/testi/PierDellaVigna_CumMagnaeDeu...

1 line
1.6 KiB
Plaintext

Iustitiario Regni super exactione pecuniaeCum magnae deuotionis indicia et multiplicium seruitiorum onera, quae successiue fidelibus nostris tuae iurisdictionis incumbunt, intra nos debita consideratione pensamus, eis benigne mentis effectu compatimur, et inuiti quodammodo nostris oneribus eorum colla submittimus, quos sub pacis deliciis et optae quietis gaudio sub alarum nostrarum uelamine cupimus delectari. Quia tamen in uictorioso exercitu nostro firmato dudum in obsidione, de quo nobis et fidelibus nostris triumphum prestitit diuina clementia, post labores tam in armatione felicis stolii, quam in stupendiis bellatorum et aliis, quae circa expeditionem execitus expugnationis qualitas requisiuit, sic erarium nostrum ipsius rei gloriosus effectus exhausit, ut ad solutionem multiplicium debitorum, quae propterea Camera nostra contraxit, sine fidelium nostrorum suffragio fisci nostri non suppetant facultates, quantitatem pecuniae, interclusa presentibus cedula comprehensam, ab hominibus iurisdictionis, tuae propterea uidimus exigendam, fidelitati tuae firmiter precipiendo, mandantes, quatenus diligenti examinatione prehabita, quantum summae pecuniae, anno proximo preterito in iurisdictione ipsa impositae, presentem excesserit quantitatem, eam, sicut summarie inueneris minoratam, sic inter uniuersas iurisdictionis tuae ciuitates et loca peculiari numeratione distribuas, et sic proportionaliter partiaris, ut nulla propterea contra legem distributionis ipsius materia questionis exorta, pecuniam ipsam per te taliter imponendam celeriter exigi et festinaliter recolligi facias, et adCameramnostram cum omni, qua poteris, celeritate transmittas.