1 line
8.3 KiB
Plaintext
1 line
8.3 KiB
Plaintext
QuerimoniaFridericiimperatoris, super depositione sua contra papam et dominos cardinalesCollegerunt pontifices et pharisei consiliumin unum, et aduersus principemChristianumdominum conuenerunt *Quid facimus?*, inquiunt, *quia hic homo de hostibus sic thriumphat, si sic ipsum dimittimus omnem sibi subiciet gloriam Lombardorum, et more Cesareo ueniens non tardabit, ut posse nobis et locum auferat, et destruat gentem nostram.Uineam autem Domini Sabaoth aliis locabit agricolis et bonos absque iudicio male perdet. Obstemus ergo principiis, ne forte scintilla tenuis in flammam transeat destructiuam, et morbus quidem sic fistulare incipiens, non abscissus perueniat in medullas.Sepe enim uix ferus ignis extiguintur, et morbo cronico salubris sero parabitur medicina. Nullos igitur husmodi sermones principis attendentes, peramus attendentes, percutiamus, aiunt, acriter ipsum lingua, nec sagitta nostra plus lateat, sed procedat: sic procedat, quod feriat, sic feriat, quod ledat; sic ledatur, ut iaceat, sic prosternatur, quod amplius non resurgat, et tunc clare uidebimur, si sua somnia prosint illi*.Super cathedramMoysisedentes hoc tempore Pharisei, sic moti sunt contra Romanum principem oberrantes,quod actores malitae facti simul et iudices, aperte iudicium subuerterunt. Tandem illos malitia sic intus et extra penitus excecauit, quod una prorsus errante clauium insontem et iustum principem ligauerunt. Sed audite mirabilem tam gloriosi principis ligaturam. Iste pater patrum, qui dicitur seruus seruorum Dei, omni pror- sus exclusa iustitia, factus est aspis surda, non admittens Romani principis allegata, et uelut lapis, qui de funda iacitur, sic emisit subito uerbum malum, ac uelut omnino reiciens in pertubatione consilium,*Quod scripsi, scripsi*, uociferans, respuit uiam pacis.Sed qui Christi uicarius diceris et Petri successor etiam Piscatoris, cur accensus furore refugis id, pro quo Rex omnium induit formam serui? Dic, rogo, quid resurgens a mortuis dixit primo discipulis suis ille magister omnium magistrorum? non inquit: *Arma et scutum sumite* non *sagittam* uel *gladium*, sed: *Pax uobis*. At quid gloriaris in malitia, qui solus in orbe diceris fraus et dolus? Quid aliud nisi: *Pacem* hymnus dicit angelicus, et tertius *Agnus Dei* uel quid ille mirabilis Regis eterni filius, corporali presentia discessurus, tunc reliquit discipulis, cum rediit unde uenit? Certe pax et dilectio sunt principaliter illa duo, quae teneri uoluit post discessum. Ergo, si Christi uicarium et Petrite asseris successorem, a Christi prorsus et Petri tramite non discedas, sed actus concordet actibus et Campanus inhereat Galileo. Istud autem satis et merito turbat Christi fidelium puritatem, quod Petrus, omnibus relictis et rete, sequi, Christo uocante, uoluit uiam uitae, qui tamquam omnia possidens, et nichil habens, ad thesaurum celestis patriae semper ardentius aspirabat. Tu uero tamquam nichil habens et omnia possidens, queris semper, quid deuores et derodas, nec sedare potest ali- quando totus mundus uentris ingluuiem, quia tibi non sufficit orbis terrae.Petrusautem, ut legitur, ad Portam ueniens Speciosam: *Nec aurum nec argentum habeo*, dixit claudo. Tu uero si forsan incipit aceruus pecuniae minui, quem adoras, statim cum claudo claudicas, querens anxie, quae sunt mundi. Sed qui, Christo iubente, predicas tamquam pastor Ecclesiae paupertatem, cur refugis quod hortaris, querens semper, ut copules aurum auro? In hoc ergo, non restat aliud, si non dormis, nisi ut summi pontificis predicatio contempnatur. De celo namque, si bene recolis, descendit liteum sperPetrum, cui: *Surge mactaet comede*, dictum est, dum oraret: qui tamen immunda comedere noluit, quamuis esset dira esurie stimulatus. Tu uero ad hoc uiuis, ut comedas, in ciuis in cuius uasis et sciphis aureis scriptum est:*Bibo, bibis*; cuius uerbi preteritum sic frequenter in mensa repetis et post cibum, quod, quasi raptus usque ad celum tertium, Hebraice, Grece loqueris et latine! Postquam autem impleta fuerit uentris ingluuies et stomachus usque ad summum eius, tunc super pennas uentorum estimas te sedere Tunc Romanorum tibi substat Imperium, tunc efferunt munera reges terrae, tunc uinum mirabiles cito facit exercitus, tunc seruiunt omnes gentium nationes. Ploret igitur mater Ecclesia, quod pastor grecisDominici factus est lupus rapax! Crassum quidem de grege comedens, confractum non alligat, et dissolutum ad propria non reducit, sed uelut amator schismatis, caput et actor scandali, pater doli, contra iura Romani principis et honorem tuetur hereticos,Dei quidem et omnium Christi fidelium inimicos, omni prorsus Altissimi timore postposito et hominum uerecundia ultroiecta. Sed, ut possit hic melius cordis sui nequitiam occultare, predictos crucis hostes et fidei fouet et protegit sub quadam specie pietatis, asserens se Lombardis ad hoc tantum ferre subsidium in hac parte, ne Cesar ille plus cedat illos, aut iudicet plusquam requirit series sui iuris. Sed dolosae uulipis astutia numquid in hoc falles ingenium uenatoris? At qui regis Israel, intende, singularis Dominici grecis pastor: dic, rogo, quid est hoc, quod curauit infirmos , ut legitur, a morbis ualidis, umbra Petri? Tu uero, tamquam uir sanguinum, ad hoc solum inuigilas, ut, facta strage uiuentium, sanguis inno- xius effundatur, et de te, sacerdos male, optime dici potest, qui tuo temporeDeodisplicere proponis, et excellentia tua es iracundiae temporis imitator, dicens: *Ignem ueni mittere in terram, uel guerram ueni ponere in Ecclesia, et quid aliud uolo, nisi ut inter se homines prelientur?*. Non enim est hocRomanipontificis, cui: *Pasce*, dictum est,*oues meas*, ut illas quidem mortifices, quarum pastor et caput diceris, dux etiam et seruator.Istud quidem consideres, ut nec uoluntas uel furor opprimat ius et uerum, quod ille Rex terrestrium et celorum, in terris diutius conuersando, nichil prorsus habere uoluit cum terrenis, sed docendo discipulos *beatos* pauperes spiritu tunc uocauit. Tu uero tantum habens in terris proprium et commune terrenis, in terris horrea thesaurizas. Sed, proh dolor!, quod thesauros Ecclesiae raro uel numquam in usus erogas egenorum.Sed ut testaturAnagnia, mandasti domum fieri mirabilem, sicut regia solis erat, oblitus prorsus Petri inopiae, qui dudum non habuit, nisi rete. Et, quod peius est, etiam illa nostraHierusalem, in quaChristus, effuso sanguine, pati uoluit et occidi, iacet ancillata canibus et tributariaSarracenis. Et tu Christi uicarius in hoc dormis, nec curas, quod nostra dolet hereditas ad alios deuoluta. Sedet enim deserta ciuitas, olim plena populo, et gentibus speciosa, Romani quidem antistis omni prorsus solacio destituta, fundit riuos amaritudinis, quae mel et lac olim fundere consueuit.Uox cuius uox turturis, quae pro cantu dat gemitum, uiduata plorat anxie, uelutRachelfilios suos, quos in templo suo sancto non uidet sabbata uenerari, assidue regem regnum Romanorum expectans principem, captiuitatis suae fiduciam, sui exterminii redemptorem. Tu autem hostis Herodes impie, illuc ire timens, lapis offensionis et petra scandali, maris et terrae semitas conturbasti, neCesariste mirabilis, mundi lumen et speculum sine ruga, succurrat more Cesareo terrae Dei. Sed defendis hereticos, perditionis filios et erroris, audire potes et merito uerbum illud: *Error, cui non resistitur, ad probatur*; nec est mirum, non enim cares occultae societatis scrupulo, qui manifesto facinori desinis obuiare. Ad cor ergo reuertere, nec opponas te principi matris Ecclesiae de- fensori, sed attende et cogita, quod Siluestro dudum papae, pauperrimo latenti tunc temporis in cauernis respondit, ut decuit tantum uirum sacri munificentia Costantini, qui curatus a leprae uitio, statim dedit Ecclesiae quicquid libertatis habet hodie uel honoris. Sed Siluestri successor male respondet hodie Federico. Non enim dimittis septuagies septies, sicut eterni Regis Filius dixit Petro, qui non uis semel parcere instanter sepe ueniam postulanti. Aut cum dicat Apostolus: *Omnis potestas aDominoDeoest, et qui potestati resistit, diuinae potentiae contradicit*. Reuertentem ergo ad gremium matris ecclesiae benigne recipias fi- lium singularem, presentim cum petat instanter ueniam sine culpa: alioquin leo noster fortissimus, qui hodie simulat se dormire, rugitu solo terribili trahet omnes a terrae finibus tauros pingues, et plantando iustitiam, Ecclesiam diriget, euellens prorsus et destruens cornua superborum. |