dante-verification/testi/Misc_Epistole.txt

124 lines
40 KiB
Plaintext

Manfredus dei gratia rex Sicilie Francisco Simplici vicario in Tuscia generali, dilecto consanguineo, familiari et fideli suo gratiam suam et bonam voluntatem.
Ut fidei tue sinceritas, rationis misterio circumfulta, evidenter inspiciat, quod divine bonitatis clementia rebus mandato fictis et falsitatibus persuasione delusis stabilitatis emolumentum non exhibet nec eas patitur in sui malitia suscipere incrementum, presenti litterarum compagine, licet calamo huiusmodi successionis eventus de tam vili rustico subici non deberet, tamen, quia principes factionis eiusdem divina provisio plectendos regie maiestati submittit, tibi ad gaudium nuntiamus, quod ipsius iuste dispositionis gratia regie vir ille neqnam, sue necis avidus impetrator, qui sibi paterne dignitatis et nature titulum adoptabat, per Henricum de Vigintimiliis, comitem Insule-maioris, dilectum consanguineum, familiarem et fidelem nostrum, et alios fideles nostros ipsarum partium, qui ad destruendum huiusmodi falsitutis propositum viriliter anhelabant, maiestatis nostre carceralem angustiam vinctis, ut decuit, manibus introivit, per fideles nostros Castri-Iohannis precipue, qui ipsum delusoriis honoris preconiis receperunt, ut eum deciperent, qui eos decipere proponebat, non ut imperator in solio, sed ut vituperatus in elogio interceptus.
Videat ergo discretio tua, qualiter ipsius miseri fallax intentio a falsis deluditur et a tam subito felicitatis culmine, ad quod, ut ipsum deluderet, fortuna provexerat, infeliciter corruit et ad ultimi supplicii erumpnosam et asperam miseriam ipsum ínstabilis inopinate reduxit.
Propter quod constantia tua discernat et videat, quod cuiuslibet falsitatis contentio, licet in exordio concipiatur affectu, ad effectum verumtamen non pervenit, quoniam, qui a veritate non inchoant, non poterunt in veritatis finibus terminare. Cecidit ergo eius sophistica gratia et ipsius iam corruit felicitatis abusiva, que naturalis fundamentum originis non habebat.
De quo poculum alacritatis assumens in solito fidei robore, quam a paternis traxisti cunabulis, circa maiestatis nostre servitia curiosus existas, ea, que honorem et exaltationem culminis nostri respiciunt, cum sollertia qualibet procurando, cognoscens apertius, quod per divinam iustitiam, que ius suum unicuique tribuit, nostra regnat potentia et prestat ipsa nobis de nostris infidelibus ultionem. Nos enim, ut iuris est et humanitatis exposcit clementia, bene meritis respondemus ad premia et infidelibus obstinatis ad penalitatis debite meritam portionem. Idcirco hec grata nova ad notitiam tuam deducimus, ut primo intrinsecus tuis rotatis visceribus a te tamquam a preside ad fideles alios ipsarum partium per letitie rivulum derivetur, que ipsis ad gaudium, presentium formam tuis ínserens litteris, alacriter studeas intimare.
Conradus regis in Marchia vicarius generalis nobilibus viris potestati consilio et comuni Auximi domini regis fidelibus salutem et amorem sincerum. Licet in nobis firma credulitas non quiescat, intelleximums tamen, quod apud Monticulum quedam militum quantitas nuper accessit.
Ne igitur sub solite securitatis fiducia ab eisdem rebellibus dampuum aliquod incurratis, predictum negotium vobis previdimus intimandum, devotionem vestram hortantes, quatenus circa custodiam vestram sic existatis continua cura pervigiles, quod vobis nulla molestia inferatur. Nos enim circa salutem vestram intendimus, cum die Mercurii quartadecima mensis presentis iunii una cum comuni civitatis Fírmane et aliis fidelibus de contrata ad depopulationem rebellium de Montegranario protendere disponamus; transacto predicto tempore in contrata ipsa erimus cum masnada regia duce deo.
Iordanus de Anglano dei et regia gratia comes Sancti Severini potestati, consilio et comuni Tollentini domini regis fidelibus, dilectis sibi salutem et amorem sincerum. Cum statim, nobis descendentibus a guasto de obsidione Cinguli, contra Monticlum cum eodem exercitu procedere proponamus, devotioni vestre ex regia parte qua fungimur auctoritate mandamus, quatenus sic opportunis operibus existatis in continuo apparatu muniti, quod ad alias requisitionis nostre litteras ad nos supra dictum Monticlum per comune remota di1atione qualibet veniatis, ita quod, si de sero receperitis alias
litteras nostras, mane summo sequenti coram nobis vos comuniter presentetis, parati pro maiori parte ferris ad guastum et expensis VIII dierum in omnibus opportunis; ordinantes, qualiter copia horum affluens de terra vestra ad dictum exercitum continue deferatur. Data et cetera.
Quantis afflictionibus quantisque adversariorum dei et ecclesie morsibus opprimamur, apostolice sedis notitiam tam fama volante quam referentibus certis nuntiis credimus non latere. Sed ut nobis tamquam vere indigentibus vestre pietatis ianua in veloci ac sufficientí subsidio possit efficaciter aperiri, que nuper nobis per infortunium acciderunt, vobis curamus lacrimabiliter intimare.
Cum igitur comes Iordanus in obsidione civitatis nostre dampnabiliter iudicaret, venerabilis pater dominus Manfredus Veronensis electus tamquam dominus magni cordis, qui nobis in provincia preminebat ut pastor bonus, qui animam suam pro suis ponere ovibus non formidat, tantornm dampnorum ruinam tollerare non valens, voluít cum militia nostra insultum facere in exercitum comitis memorati; qui cum ab insultu rediret, adversariorum milites ipsam nostram militiam insequentes eundem dominum marchionem per sui equi precipitium vel occasum cum duobus nostris militibus ceperunt personaliter et duxerunt.
Propter quod, sancte pater, cum tanti ac talis gubernatoris simus solatio destituti, sicut oves sine pastore, regimine deviantes, vestre vestrorumque fratrum sanctitati devotis precibus supplicamus, ut nobis ac provincie Marchiane potentem et magnificum capitaneum in manu forti, robusto brachio sic celeriter destinetis velut noster pater et pastor, cui tam animarum quam corporum cura pertinet generalis, quod a tantis imminentibus periculis respiremus.
Licet de dilecto filio Manfredo Veronensi electo et rectore ducatus, qui, sicut accepimus, manus hostiles inciderat, gravis et amarus cruciatus emerserit et tam nos quam vos etiam ac ceteri confideles nostri de Anconitana marebia, pro quorum defensione personam suam innumeris periculis et dubiis bellorum eventibus exponebat, maximam de captione ipsius dolendi materiam habeamus, verumtamen et eorundem confidelium animi non debent tanta ex hoc mestitudine deprimi, amaritudine deici, quod in nostra et totius defensione patrie velut pusillanimes in omnibus torpeatis, quin immo eo vigorosius tamqnam viri fortes hoc adversitatis tempore resistere hostibus et pravos eorum conatus elidere, quo maiora et potentiora sibi premia laudis acquirunt hii, qui lorica constantie et perseverantie galea premuniti assumunt spiritum fortitudinis in adversis.
Sperantes igitur vos in huiusmodi necessitatis articulo fore viros stabiles et fideles, universitatem vestram monendam, rogandam, confortandam, sollicitandam attente duximus et hortandam per apostolica vobis scripta mandantes, qnatenus illam firmam servantes constantiam illamque constantie firmitatem animi, quam hactenus circa Romanam habuistis Ecclesiam, retinentes, propter adversitatem huiusmodi nullatenus a vestre terre defensione ac comunis tam ipsius Ecclesie quam vestri prosecutione negotií desistatis, sed tamquam viri stabiles, quos temptationum impetus non curant, invasionibus predicte marchie viriliter resistere procuretis, possibilitatem vestram contra vestros et predicte persecutores Ecclesie magnanimiter exercentes, ita quod predictam ob hoc vobis obligetis Ecclesiam, nosque ac fratres nostri hoc in libro eterne memorie conscribentes reddamur exinde ad promovenda vestra spiritualia et temporalia commoda promptiores. Nos enim tam sinistro intellecto rumore statim convocavimus fratres nostros et cepimus deliberare cum eis, qualiter non solum vobís et predicte marchie de defensore idoneo, verum etiam promotioni dicti negotii possimus utilius et efficacius auctore domino providere. Sed pro vestrarum corroboratione mentium has fore vobis decrevimus 1itteras premittendas.
Petrus miseratione divina saneti Georgii ad Velum aureum diaconus cardinalis, apostolice sedis legatus Iacobo de Morra salutem in domino.
Dum longinquiori mora et maiori locorum distantia separati fieri vester more solito compatriota nequimus, sollicitiores efficimur, ut ferventius de vestra petamus continentia recreari. Sciatis itaqne nos per dei gratiam plena sospitate vigere, quod de vobis audire nostra desideria sunt intenta, et statum vestrorum fidelium et provincie nobis intimare curetis, ut super hiis obtineat nostra notitia, quod intendit.
Petrus miseratione divina sancti Georgii ad Velum aureum diaconus cardinalis, apostolice sedis legatus. Agnus dei, qui tollit peccata mundi, respiciens in servos suos misericorditer et brachium sue virtutis extendes contra querentes perdere iustum Christi sanguinem iterato, exercitum Romanorum, Campanorum et aliorum Ecclesie fidelium sub capitania nobilis viri domini Iohannis Archionis cousobrivi nostri, existentem in depopulatione Fulginei, potentia maiestatis gloriose precinxit eumqne die dominico proxime preterito circa mane, noctis adhuc non depulso silentio, devenientem ad conflictum eum exercitu comitis Acerrarum, misericordia superexaltante iudicium, exaltavit devictis totaliter hostibus et aliis eorum occisioni traditis, aliis fere omnibus, paucis omnino remanentibus, captivatis. Letemini ergo, filii, et processionaliter clerus et populus redemptori nostro, qui iusto iudicio dampnare novit reos mortis ad mortem, ad laudes et glorias assurgatis, ut, qui hac die dignatus est suorum fidelium misereri, dignetur et in aliis processus nostros misericorditer prosperare.
Simon miseratione divina tituli sancti Martini presbiter cardinalis nobilibus et prudentibus viris potestati, consilio et comuni Auximanie salutem et sinceram in domino caritatem. Sancte matris Ecclesie decus salutemque fidelium salutifero zelo zelans, sanctissimus pater et dominus noster dominus papa de fratrum suorum deliberato consilio commisso nobis legationis officio pro status provincie reformatione benefica, decrevit nos nuper in marchiam Anconitanam sine more dispendio destinandos, data nobis ingenti multitudine equitum bellatorum ad hostium dante domino in partibus ipsis malitiam conterendam.
Eapropter, viri prudentes, a quibus erga Romanam Ecclesiam fructus devotionis exsequitur, cum nos ad iter illuc sine intermissione temporis accingamur, in brachio forti, vallati militum copia profecturi, nobilitatem et prudentiam vestram instanter requirimus et hortamur presentium vobis tenore mandantes, quatenus vos, erga sanctam Ecclesiam matrem vestram devotionis vestre titulum continuantes in bonum, ad recipiendum nos et comitivam nostram honorifice more fidelium et potenter, ut condecet, preparetia, ita quod devotionem vestram propterea prosequi benivolentia teneamur; firmiter opinantes, quod, dum statum vestrum cunctorumque fidelium ipsius Ecclesie totis affectibus exaltamus, vobis et toti provincie dirigente nos dextera domini prospere ac salubriter disponemus.
Simon miseratione divina tituli sancti Martini presbiter cardinalis nobili viro. Scimus, dum fama clamat, quod animus vester, in Ecclesie devotione resultans, in honore ipsius et prosperis successibus gratulatur.
Ex hoc igitur vobis ad gaudium nuntiamus nos ex secreto consilio domini pape ac fratrum suorum conmisso nobis legationis officio in marchia Anconitana cum multitudine militum ad redemptionem et reformationem provincie sine more medio profecturos. Eapropter nobilitatem et devotionem vestram rogamus attente, quatenus ex hoc confortationis animum assumatis et refundentes in alios fideles Ecclesie pro nomine ipsius Ecclesie more solito fideliter ac ferventer agere studeatis, ita quod in fame parte et eiusdem Ecclesie gratia exinde fortius concrescatis nosque vobis exinde ad favorem et benivolentiam teneamur. Data.
Simon miseratione divina tituli sancti Martini presbiter cardinalis, Marchie, ducatus Spoletani et masse Trabarie rector, apostolice sedis legatus Gaudiorum nostrorum vos esse participes affectantes, que dominus noster ad magnum honorem Ecclesie matris nostre, exultationem fidelium et proditorum non modicum detrimentum nec non ad utilitatem vestram contulit hiis diebus, vobis honorem Ecclesie et totius partis eiusdem zelantibus duximus ad gaudia repetenda. Noveritis igitur, quod, cum contra Raynaldum de Brunforte dei et Ecclesie proditorem, vestrum et nostrum perfidum inimicum, fecerimus cavalcatam unum ex melioribus castris ipsius, scilicet Collepetre, quod ipse inexpugnabile reputabat, favente gratia Iesu Christi viriliter cepimus et ad mandata Ecclesie retitemus; propter quod noster districtus defenditur et ad offendendam aliam terram proditoris predicti facilis est ingressus.
Qua quidem victoria, manu domini faciente potius, habita, die septimo intrantis mensis madii equitavimus contra eius castrum, quod diutius obstaculum nostrum fuit, ipsum viriliter et potenter taliter undique expugnando, quod de ipsius captura nulla dubietas habeatur. Sergentes, qui erant ad ipsius castri custodiam deputati, a nostris expuguatoribus superati castrum ipsum nobis libere dimiserunt, petita a nobis et obtenta solum misericordia de personis; et sic castrum ipsum destrui funditus fecimus, magna quantitate balistarum et aliarum rerum, que reposite fuerant in dicto castro, ad nostram civitatem primitus apportata.
Quare dilectionem vestram duximus presentibus exhortandam, quatenus de predictis gaudium assumentes circa servitia Ecclesie, offensionem infidelium ac vestram defensionem sic more solito vigiletis, ut vester status semper de bono in melius augmentetur. Scitote pro certo, quod vestra et nostra salus et Províncialis cum victorioso exercitu, ut de novo didicimus, est in procinctu ad Urbem celeriter veniendi.
Simon miseratione divina tituli sancti Martini presbiter cardinalis, ducatus Spoletani, Marchie, masse Trabarie rector, apostolice sedis legatus nobili viro Benvenuto domini Michaelis civi Anconitano, dilecto familiari suo salutem in domino. Dignum ducit nostre intentionis attentio te favoris nostri fulcire decore tuisque commodis gratiose concurrere, dum gratum te nostris obsequiis novimus et nostris acceptum aspectibus experimur. Eapropter potestariam masse Trabarie ac regimen pro anno instanti proximo tibi presentium auctoritate concedimus ad decus Ecclesie dirigendum, mandantes ac etiam statuentes, ut tibi ab hominibus dicte masse super hiis, que ad regimen ipsum pro dicto tempore pertinent, intendatur humiliter cum exhibitione consueti salarii et efficaciter pareatur; penas, condempnationes et banna, que propterea tuleritis in rebelles, rata inviolabiliter habituri.
Simon miseratione divina tituli sancti Martini presbiter cardinalis, ducatus Spoletani, Marchio, masse Trabarie rector, apostolice sedis legatus nobili viro potestati salutem in domino.
Volentes, quod regimen civitatis, quam ad fidelitatem sancte matris Ecclesie in eminentis fidei constantia continuo experimur, per vos et officiales vestros sine difficultatis et impedimenti alicuius obstaculo peragatur, considerantes etiam vestre fidei puritatem, quam erga eandem ecclesiam habere vos novimus argumento probabili, presentium vobis auctoritate plenam et expressam absolutionem et licentiam impertimur, ut idem regimen vestre bonitatis arbitrio absque capitulorum ipsius civitatis observantia, a qua vos et vestros officiales, iudices et notarios decrevimus absolutos, prout vobis videbitur, peragatis, et si hactenus ab ipsorum capitulorum observatione in aliquo vel aliquibus discessistis, vos et vestros auctoritate qua fungimur reddimus absolutos, nolentes, quod occasione huiusmodi aliqna vobis per comune vel speciales civitatis eiusdem inferatur molestia vel rationis exhibitio aliquatenus exigatur. In cuis rei testimonium presentes litteras fieri iussimus et nostro sigillo muniri.
Grandis et antiqua dilectionis inmensitas et amoris experti continuata sinceritas fiducialiter nos admonent et inducunt, ut ad revocandum vos ab erroris caligine nostros vobis ambaxiatores et litteras destinemus.
Nam sic vos tenerrime diligimus cum effectu, sic desiderabiliter peroptamus, ut spreto itinere tyrannie pravitatis ac animo persecutionis dei et Ecclesie sacrosancte ad ipsius Ecclesie gremium, cui spiritualiter et corporaliter subesse debetis, tamquam devoti sui filii redeatis, et ut expressim vobis, que super hiis intendimus, referantur. Ecce discretos ambaxiatores nostros ad vos duximus destinandos, dilectionis vestre gratiam rogantes attente, quatenus super hiis, que vobis ex parte nostra proponent, et fidei plenitudinem et operis effectum sic favorabiliter prebeatis, quod semper ut hactenus fraterni amoris copula nos coniungat et de tenebrarum nebulis ad claritatis lucem vestra discretio convertatur.
Cum de fide ac legalitate nobilis viri domini Ormanni de Saxoferrato dilecti nostri geramus in domino fiduciam pleniorem, ipsum capitaneum vestrum tenore presentium duximus statuendum, volentes et presentium vobis tenore mandantes, quatenus ipsi in omnibus et singulis, que ad ipsum officium pertinere noscuntur, plene intendatis et sibi efficaciter obedire curetis. Alioquin penas et banna, quas vel que rite tulerit in rebelles, ratas habebimus et faciemus inviolabiliter observari.
De fide, legalitate, prudentia et devotione vestra plenam in domino fiduciam obtinentes, liberam vobis auctoritate presentium concedimus potestatem, quod castrum et homines de Fabriano at aliis locis quibuslibet, qui ad mandata Ecclesie Romane et nostra redire curaverint, nostro nomine ad gratiam ipsius Ecclesie ac nostram habeatis, eisdem offensas remittentes, pacta et promissiones facientes in omnibus et circa omnia, prout videritis expedire.
Nos enim remissiones, pacta et promissiones quaslibet, quas eisdem et eorum singulis duxeritis faciendas, ratas e gratas habebimus et curabimus auctore domino inviolabiter observare. In hiis autem, que cum Fabrianensibus exsequenda videritis, consilium et auxilium nobilium virorum devotorum Ecclesie sollicite requiratis, sic vos in hiis et aliis, que honorem dicte Ecclesie et nostrum respiciunt, habituri, quod devotionem et studium vestrum dignis laudibus commendemus.
Sanctissimo patri domino Martino sacrosancte et universalis Ecclesie summo pontifici Karolus Jerusalem et Sicilie rex se ipsum ad pedes. Ad prosequendum imperii Costantinopolitani negotium, cuius nos sancta mater Ecclesia excelso diademate coronavit, amicomm nostrorum per partes Ytalie invocamus auxilia, ut nostri cordis affectio, quam ab equitate originem traxisse perpendimus, laudabilem sortiatur effectum.
Cumque Pisanis, quos aliquomodo reputamus amicos, veluti qui per ceteros Ytalicos habentur potiores in equore, litteratorie direxerimus preces nostras, ut apparatum decem galearum amicabiliter nobis inpenderent, et nostris precibus inhibuerint auditum, vestre clementíe genutenus supplicamus, quatenus comuni Pisarum vestris iniungere dignemini litteris, quod ad ipsius recuperationem imperii nobis prestet auxilium et favorem, ut illius gratia, qui dator est omnium, et amicorum exhibitione subsidii exoptate dignitatis obtentu letetur filius et filialis letitie sancta mater Ecclesia non sit expers.
Sanctissimo patri et domino Martino sacrosancte et universalis Ecclesie summo pontifici Rolandus de Brunforte potestas, consilium et comune Pisani se ipsos ad oscula circa pedes.
Est nobis causa iustissima, si regi Karulo galearum denegamus auxilium, dum nostris remigiis intendit invadere,quem nove amicitie federa nobis iungunt. Verumtamen, postquam de vestre sanctitatis aribitrio processisse dignoscimus, etsi forsan inviti, in his et aliis respondere conabimur votis suis.
Michael in Christo fidelis deo, Romeorum imperator ac moderator, Angelus Comninus Paleologus, novus Costantinus et semper augustus probis et sapientibus viris dominis potestati, capitaneo, anzianis, consilio et comuni Pisarum salutem et amoris perpetui firmitatem. Fidei amice sinceritas, amicorum unitiva fidelium, non verborum applausibus, sed operum experientia conprobatur.
Conprobata est utique apud nostre dilectionis constantiam constantis et intime dilectionis intimo emulo, alieni cupido, invisori prosperitatis alterius et totius nequitie fomiti, qui contra nos violentum exercitum pro viribus intendens extendere in deum et homines autumat, quod regni nostri nobis extrema remaneant, postulata navigia denegastis.
Ex quo vobis regratiantes ad previum, sapientiam vestram precamur, quatenus sic provide, sic constanter velitis in laudabili perseverare proposito, quod mutue dilectionis intimitas hinc inde mutuis initiata principiis duce domino de bono in melius percipiat augmentum.
Karulus illustris Ierusalem et Sicilie regis primogenitus, princeps Salernitanus et honoris montis Sancti Angeli dominus ac eius in toto regno Sicilie vicarius generalis viris nobilibus et discretis potestati, consilio et comuni Sancti Miniatis dilectis et devotis suis salutem et sincere dilectionis affectum.
Probata vestre constantia puritatis, quam in grandibus persepe negotiis demonstratis, certam nobis prestat fiduciam et suggerit spem securam, ut in cunctis, que domini patris nostri nostrique nominis et honoris exaltationem respiciunt, benivolentia vestra nobis prompta conveniat et devota, grata concurrat, et quanto maior necessitas imminet vel urgens utilitas persuadet, tanto vos securius sollicitemus et fiducialius requiramus.
Cumque adveniente primo futuri veris grata temperie deo preduce proponamus in rebellem insulam Sicilie potentialiter pertransire ad conculcandam hostilem superbiam et rebellium contumaciam edomandam, volentes vos laborum participes et victorie nostre reddere non expertes, universitatem vestram amica mente requirimus et affectuoso corde rogamus, quatenus quantitatem aliquam balistrariorum et lanciariorum peditum preparantes, illam ad nostrum exercitum transmittatis qui usque ad medietatem instantis mensis aprilis ad tardius, cum liliorum signa victricium indubitanter proponimus in Sicilie solo diffigere, ad nos profecti perveniant nostroque felici exercitui se coniungant, ita quod, ex devotorum viribus nostre partis adaucta potentia, contineantur elata colla superbie, fine facto laboribus cum honore. Super quibus exhibitionibus presentium nostri nuntiis, quos pro hoc decrevimus ad vos specialiter mittere, fidem velitis credulam adhibere.
Data Neapoli per Bartholomeum de Capua iuris civilis professorem, dilectum familiarem et consiliarium nostrum.
Alfonsus dei gratia rex Aragonum et cetera. Inter alia, que de nostre mentis proposito prodeunt, prodit, ut Karulo regi Sicilie, qui et nobis et nostris permulta presumpsit inferre, bellum, in quantum se potentia votis nostris accommodat, inferamus.
Intellecto siquidem, quod ipse Karulus Constantinopolitanum imperatorem nove amicitie linea vobis iunctum velut nequam et inpius presumptialiter intendit invadere, in armario cordis nostri firma dispositione concepimus eiusdem regis ad posse presumptuosis ausibus obviare.
Intendimus namque, dum de vestra voluntate procedat, in sui motu itineris, quod erit frivolum, ut frustra iaciatur rete ante oculos pennatorum, regnum introire Sardinee ibique residentiam facere, ut sperare licet, cum exfortio gentis nostre. Itaque, cum rex ipse credet sub fabula sibi subdidisse Romeos, invenient Siculi nostro dominio infallibiliter se subiectos.
Illustri et excellenti viro domino Alfonso regi Aragonum talis potestas, talis capitaneus et cetera honorum augmenta felicium.
Preteriti experimento discriminis tenemur esse pro debito tranquillitatis prospere cognitores. Cum igitur dudum et presertim cum rege Karulo habuerimus dampnosa litigia, que nobis et illi Christi gratia sunt sedata salubriter, nolentes sancte matris Ecclesie et ipsius regis indignationem incurrere, respondere petitioni quam facitis non audemus.
Quare, ut supplicamus attentius, nos in hac parte recipiat regalis magnificentia excusatos.
Egregio et magnifico viro domino Ugolino vicecomiti, indici Gallurie et tertie partis regni Callaritani domino vicarii, consilium et comune Ponturmi felicibus habundare successibus et se promptos ad cuncta beneplacita et mandata.
Quamvis nulla contulerimus grata vobis, quibus inesse debeat audacia postulandi, attamen pura cordis et amica sinceritas, que inter predecessores vestros et comune Ponturmi antiquis est radicata radicibus, promptam nobis prebet audaciam, ut pro nostris et nostrorum imminentibus negociis amicorum vobis porrigamus sub confidentia preces nostras.
Hinc est, quod, cum Rubeus Baroncini honorabilis terre nostre terrigena exposuerit coram nobis, quod quidam frater eius nomine Baroncinus seu Kaleffus demens quodammodo, qui non patris nec propinquorum sensibus se regebat, veniens de Maritime partibus cum Pisanorum comitiva satellitum, vestro captus in carcere detinetur.
Quare porrigimus vestre nobilitati precamina, quod vestri honoris gratia et nostris intervenientibus precibus dictum captum velitis restituere libertati, scientes indubie, quod quicquid eidem feceritis liberalitatis et gratie, comunitati nostre et cuique predicte comunitatis homini reputabitur esse factum.
Viris magna potentia et nobilitate munitis P. D. potestati, capitaneo, consilio et comuni civitatis Florentie fraterna amicitia sibi iunctis consilium et comune civitatis Perusii cum salute iocunda felicia felicibus cumulare.
Missam nobis de celo triumphalem letitiam hiis diebus, ut sine falsitatis mixtura rei geste certitudinem cognoscatis et ut gaudeatis nobiscum, stilo veridico nuntiamus.
Nam die penultima mensis februarii precedentis dominus Gentilis de filiis Ursi generalis capitaneus guerre nostre cum suis militibus preclectis et nostrorum equitum et peditum multitudine copiosa, simul cum extrinsecis Spoletanis viriliter et potenter civitatis Spoleti territorium intraverunt ad predictos extrinsecos infra civitatem predictam statui pristino reducendos.
Cui proposito tenentes gubernacula dicte terre cum suis viribus universis animosis conatibus resistere temptaverunt. Cumque ab utraque pate duro discrimine pugnaretur, omnipotens Iesus Christus, ex alto respiciens iustitie nostre causam, sic accinxit robore gentem nostram, quod pars adversaria sustinere nequivit, dura strage et exterminio iam afflicta, ita quod infiniti ex ipsis ceciderunt in terram fractis cervicibus expirantes, eorum quam plurimis nostris conclusis in manibus et carceribus captivatis.
Ob cuius rei accidens sic est ipsorum hostium enervata potentia, quod nostre voluntati cum dei munere cito subiugabitur dieta terra. Que vobis gratulanter mandavimus, ut aliis nostris confratribus et amicis pro gaudio speciali per vestros nuntios declaretis.
Magnifico domino et excelso, domino Cani de la Schala civitatis Verone inclito capitaneo generali G. natus domini Franceschini Mutinensis capitanei prosperorum successuum beatitudinem et se ipsum.
Indesinenter iam diu per me et meos maiores attributa devotio, qui nomen imperii fatebantur, et vobis et vestris maxime, quos in istis partibus Romanum imperium pro se ipso egregios propugnatores persensit, meum demulcet animum fiducia clare spei, ut in hac die, qua tribulor, meis aures precibus inclinetis.
Sane die penultima preterite septimane nostre urbis rebelles et hostes accensi furore, qui causatur eisdem ex adiutorio et favore sibi datis a Bononiensibus et ab aliis civitatibus positis circumstanter, que diuturnis temporibus imperialis nominis et honoris vigorem extinguere sunt conate, proditione tractata cum quibusdam nostris intrinsecis et vicinis, qui maxime familiaritatis instinctu nobiscum manus in parassidibus intingebant, accincti robore predictorum intraverunt latenter in territorium Mutinense, contra subiectos ipsius hostiliter debaccantes.
Quibus obvians dominus Francischinus animosum propositum, quod in ipsos conceperat, festinatis gressibus patefecit; et quia animositate convictus considerare nequivit insidias, que latebant, ipsum proditione delusum cum multis aliis hostili potentie captum subdidit sors iniqua, ex nostris pluribus ab ipsis hostibus interemptis.
Quibus rationibus dicti hostes et potissime dicte urbes in tantam cordis altitudinem ascenderunt, ut iam presumpserint omnibus viribus resumptis in unum dictum territorium introire, facturi, si possunt, quod avertat omnipotens, ut nostra civitas, que a primis eius cunabulis specialiter se totam devotam et subsidiam imperio dedicavit, a sua divertatur constantia vobisque et aliis vestrum velle tenentibus deveniat inimica.
Quantum exinde nostra pars et vigor offendiculum pateretur, tanto sagagius intueri potestis, quanto vestri consistunt meis sensibus altiores. Qua de causa magnificentie vestre decus deprecanter exoro, quatenus cum potentia vestre manus nostre civitati succurrentes velociter sic dictis hostibus occurratis, ut convertantur retrorsum, qui querunt et infligunt nobis mala.
Viris nobilitate sublimibus ferventique benivolentia sibi iunctis domino T. civitatis Mutine generali capitaneo universisque civibus intrinsecis eius urbis Canis de la Schala capitaneus generalis Verone nec non eiusdem civitatis comune innovationem felicem prosperorum in remedium adversorum.
Ad promotionem et laudem imperialis fastigii pro viribus intendentes, beneplacitis cuiuscumque imperatorie dignitati subiecti ferventi voto semper vacavimus et nunc in eius suscitatione recenti vacamus libentius, quamquam se nobis opponat pluralitas agendorum.
Nostis enim, et partes Ytalie non credimus ignorare, qualiter civitas Paduana et habitatores eiusdem contra decus imperii, promissionis felicitatisque federe turpiter violato, supercilium elevantes indebite, districtuales Vicentini districtus presumpserunt opprimere et inconsideratis ausibus conculcare.
A quorum transgressionibus reprimendis sic nos magna perplexitas impedivit, ut posse nostrum vix aut raro sufficiat ad obviandum eisdem. Attamen, licet negotium sic existat, casus vester miserabilis et dolendus intimius nos commovit, ut ad vestrum succursum animosius moveremur ad restaurationem vestrarum virium, ut inimicorum tenet opinio, collapsarum, et ad rebellionem et proterviam eorumdem compensationibus debitis edomandam.
Ergo viriliter peragatis, nec turbetur cor vestrum, licet fortuna se involverit ista vice; nam cito, domino concedente, vobis sentietis adesse cum circumstantia plurimorum adiutricia signa nostra.
Militi natalium generositate presigui amicoque amabili et sincero domino Giberto de Corrigia Parme et Regii inclito capitaneo generali Doffus comes de Panico quicquid deinceps poterit et se ipsum.
Erumpnosis calamitatibus et calamitosis erumpnis obiectus, retrahente fortuna, si quid felix concesserat mihi quondam, ita quod vix sola spei remansio nunc supersit, tempore, quod adversa faciunt opportunum ad fidei sinceritatem et amicitie cognoscendam, converto cum fiducia vestre magnificentie preces meas.
Nempe cum hiis diebus iuxta latus domini Francischini capitanei Mutinensis, qui refugium precipuum michi fuit, ex quo peregrinus et exul a Bononio civitate permansi, dum dimicaretur cum hostibus, adhererem, sic dictos hostes promovit et extulit sors beata, quod in actu bellorum nos victrici dextera subdiderunt: in cuis rei testimonium fuit terra supposita multorum ex nostris sanguine rubricata, plures alii captivati, ex quibus ego solus infelix ad comune Bononie sum transmissus, ubi inimici domestici tamqua lupus in pecudem dentes suos exacuunt, in exterminium vite mee perniciter meditantes.
Quamobrem sum expositus in flagellis, et dolor acerrimus seve mortis in conspectibus meis extat. Nec liberationem expecto, nisi forsitan daretur mihi desuper evadere iudicium ultionis, vestrarum precum ministerio Bononiensibus transmittendo.
Igitur vestram nobilitatem corporis et animi viribus resumptis in unum requiro, quatenus pro mee restauratione salutis sine dispendio more statim comune Bononie requiratis. Si enim me contigerit ex periculo liberari, post omnipotentis gratiam vobis soli attribuam istud donum vobisque in perpetuum strictius obligabor.
Illustrissimo domino domino Henrico inclito Romanorum imperatori et semper augusto Canisgrandis capitaneus Veronensis devotione fidelitatis continua sempre insistere votis suis.
Cum serena pacis tranquillitas, decora genitrix artium et alumpna, multiplicet et dilatet quam plurimum commoda populorum, cura vigili procurare tenetur cuiuslibet principantis intentio, que sonoro laudis preconio desiderat predicari, ut inviolatus permaneat status pacificus subiectorum.
Nam, ut lectio testatur divina, illud imperium, illud regnum, quod divisis voluntantibus intercisum in se non continet unionem, desolationem incurrit, nec in illo corpore sospitatis hilaritas perseverat, cuius partes vel membra passionibus aliquibus singulariter affliguntur.
Quippe recenter vobis hoc notifico evenisse, quod quidam iniquitatis alumpni, vasa scelerum ac putei vitiorum, quorum propositum clandestinum et nefandum, sub cuius effectus specie imperiale decus corruere moliuntur, quod absit, inter virum magnificum dominum Philippum inclitum principem Achaie et hominem excelse potentie dominum Guernerium comitem, quos in istis partibus prefeceratis in presides et rectores, malignis affatibus seminaverunt de novo semen et materiam iurgiorum, ita, quod utroque ipsorum cum suorum comitiva sequacium, contentionum ardoribus concitato, ad perniciem alterius perrumpere iam presumpsit multotiens, ita quod fere iam partis cuiuslibet acies concurrissent conquassatis capitibus plurimorum, nisi forent quorundam magnatum fidelium imperii suadele, qui ad salutem et robur imperialis diadematis aspirantes, pro viribus studuerunt exstinguere iracundiam iam conceptam, quod nondum tamen efficaciter potuerunt, malignante diabolo bonorum operum subversore.
Propter quod provincia Lombardorum tota concutitur tremebunda timore, ne causa huius scandali lanietur grassantibus inimicis propter casum huiusmodi, dum ex hoc cogitant evenire, quod iam pridem attentius desideratis affectibus cupierunt. Studeat igitur imperatoria celsitudo sui maturitate consilii has radices amarissima et pericula summovere; nam si membra talia vestri gubernaculi tam excelsi sic inter se iam ceperint debaccari, quin et contra se ipsos alii non insurgant, non debet fore dubitabile menti vestre.
Henricus dei gratia Romanorum imperator et semper augustus peramando fideli Canigrandi nobili capitaneo Veronensi affectuose benivolentie gratia cum salute.
Quamvis in introitu potentatus, ad quem in totius orbis commodum superna dispositio nostram mansuetudinem evocavit, in diversarum cogitationum fornace noster animus decoquatur, illa tamen in nostro pectore plus ebullit, que nostris subditis prestare valeat causam pacifice requici, nobisque gratius et magis acceptanter blanditur, qui proculdubio talibus desideriis se conformat.
Tuis itaque litteris nostris conspectibus presentatis et perceptis tenoribus earumdem, quantum fuit, ex ipsarum materia turbati fuimus pre dolore, timentes, ne ille dissensiones virorum inter alios subditos scandala parturirent; tuam in hoc affectuosam sollicitudinem collaudantes, quod te invenimus in hoc facto sicut in aliis rectum corde; transmittentes pro predicti sedatione tumultus G. et P. nostre curie partes precipuas et excelsas, quos pro nostris iniunctionibus in tanti prosecutione operis coadiuvet.
Domino suo meritisque beato Innocentio dei gratia sacrosancte ac universalis ecclesie summo pontifici Phylippus eadem gratia Franzie et L. Iohannes Anglie reges et ecclesiarum duces et principes omnes de partibus occidentis et cetera.
Celestis altitudo consilii sue volens ecclesie consulere firmitati, duarum eam censuit columpnarum sustentamine fulciendam, sacerdotio videlicet atque regno, quorum alterius gubernaculo sacerdotalem, alterius vero imperialem preferendam consuevit dignitatem, et ad hoc duas elegit et constituit in mundi regimine potestates, ut, quod una non potest verbo, compleat altera ferro, et quod una non potest per spiritualem gladium, altera per materialem non differat exercere, ne forte urgente tempestate ulterius, quam talium debet dextera tranquillare, concutiatur et mutetur machina mundialis.
Quantis igitur augustiis et pressuris quantisve hodie Christianitas procellarum spiritibus et turbinum fluctibus agitetur, apostolicam latere non credimus sanctitatem, cum extrinsecus hostilitates inpugnent et intrinsecus bella surgant intestina, quoniam ex oriente contra Terram Sanctam, ex occidente contra caractere insignitos Christiani nominis seviant inimici.
Et, quod formidolosius est, seditiones et guerras inter se movere non desinunt Christiani. Eapropter beatitudinem vestram supplicum precum instantia multipliciter in domino flagitamus, quatenus ad Christianitas statum apostolice considerationis aciem propensius extendentes.
Negatum est summis diu subsistere, quia res fortuna secundas imperat esse breves. Sic, antequam annos discretionis attingerem, nescio quibus seducentibus fatis dimisi patrem cum divitiis, matrem cum blanditiis, domum cum deliciis et patriam cum solaciis et aggressus sum ordinem, quem etsi portare non valui, tamen sustinui, quia quod natura negaverat, caritas inferebat.
Hunc siquidem statum bene nescit, qui imprudenter credit, quanta in felicitate conventus. Nam nullos umquam fortuna ictu graviori deiecit, quam quos religione percussit. Hos quippe lex mortua iudicat, hos vexat regula, hos claustrum ligat, hos professus pauperes, hos obedientia servos facit. Dum XXII annos essem, tantis calamitatibus fatigatus et quasi morte peremptus, quia spes evasionis mihi ex nulla parte patebat, ex insperato subvenit regia celsitudo, per quam fui a paupertate ditatus et a captivitate redemptus, a vexatione tutatus, ab interitu restitutus. Quibus igitur meritis regiam celsitudinem recompensem, non habeo.
Immo si de tot beneficiis in me a regia maiestate collatis unum eligero, scilicet minimum, hinc non poterit totum meum meritum compensari, sed a vobis, clementissime rex, cui sic astringor ex gratia, sic obligor ex amore, oopinio, quam vobis fecit falsa relatio, me devellit, expellit duplex infamie detrimentum. Quis igitur ante vestre virtuositatis gloriam sine formidine ducitur, cum de libidine indicatur, vel quid concipitis, quando respicitis me pro temporalibus ictu sedis apostolice fulminatum? Nonne quotiens me coram vestra maiestate presento, occurrit infra vestri cordis arebanum: Ecco homo, quem credidimus apostolum, invenimus publicanum, extimavimus sanctum, et apparuit anathema? Ob hoc igitur opprobrium deo miserante, inspirante, coadiuvante recedo et ad heremum Nigri-montis accedo ibique intercedo; et rex celestis sit regi meo de tot in me collatis benifitiis retributor.
Plorans ploravit in nocte anima mea, nec die ab oculis emanare lacrime desierunt, postquam serenam mei luminis claritatem nefandus fortune casus diademate regalis excellentie viduavit; et ideo captivata persistens angustiis sic opprimor incessanter, quod, nisi quam cito subveniar divine remedio bonitatis, vitalis spiritus dissolutionem finalem diu evadere non valebit.
De quo mirum concipere quis non debet, cum tanto vehementer angustie supersistant, quanto excellenter ad votum terrene mihi delicie habundabant. Ex hoc enim dubium non emergit, quod excellenter terrenis deliciis non habundet, quecumque domina viro tante celsitudinis legitime copulatur, qui omni probitate ac sapientia cunctaque nobilitate ac industria ceteros antecessit.
Quis enim adeo probus et sapiens reperitur, ut ille, qui de paupertate resurgens sui probitate ac sapientia subiugavit sibi copiosas et innumirabiles gentium nationes; vel quis tam nobilis, ut ille, qui sua bona quelibet ad eum venientibus tribuebat, qui servando sibi nomen solummodo regie maiestatis; a quo nullus discedebat a sui curia inconsultus, sed provisus debite, ut decebat.
Patet ergo, quod, ut hic inter alios precellebat, precellebam et ego deliciis inter gentes; quam si tanto violenter angustie opprimere non desistunt, quanto excellenter divitiis affluebam, que nunquam natura ferarum, nedum humana valeret diutius sustinere, o utinam interitus ille casus potius me necasset, quam hee angustie morte subita nequiores.
Si igitur paterna dilectio funera filie pertimescit, ad eius evasionem de manibus alienis suam sapientiam et potentiam experiri non differens totis viribus incessabiliter aspirabit.